Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTVS XVI

EPISTULA DATA
IOSEPHO S.R.E. CARDINALI TOMKO,
CONGREGATIONIS PRO GENTIUM EVANGELIZATIONE
 PRAEFECTO EMERITO
,
NOMINATO MISSO EXTRAORDINARIO AD CELEBRATIONEM

 CENTESIMI ET QUINQUAGESIMI ANNIVERSARII EX QUO TEMPORE
 EVANGELII NUNTIUS IN TAIVANIAM ALLATUS EST

 

 

Venerabili Fratri Nostro
IOSEPHO S.R.E. CARDINALI TOMKO
Congregationis pro Gentium Evangelizatione
Praefecto emerito

Centesimus eventurus est et quinquagesimus annus ex quo tempore Evangelii nuntius in Taivaniam allatus est, optatam importans spiritalem gentibus illis et copiosam prosperitatem. Iam profecto antiquitus, compluribus adlaborantibus christiani nominis praeconibus, Salvatoris beneficia illis in locis subministrari coepta sunt, ipsaque ibidem Ecclesia tutum felixque ingressa est iter, ut ex Dei benignitate uberem profectum assequeretur.

Convenit igitur ac permagni refert ut eventus hic congruenter commemoretur et optimo iure extollatur. Celebratio enim haec copiam dat et facultatem non huius rei dumtaxat memoriam recolendi, verum animos ad ferventiorem religionis sensum, solidiorem fidem et firmiora proposita permovendi.

Postulationi ideo subvenire cupimus Venerabilis Fratris Ioannis Hung Shan-Chuan, S.V.D., Archiepiscopi Taipehensis ipsiusque Sinensis Regionalis Catholicorum Episcoporum Conferentiae Praesidis, petentis eminentem Praesulem memoratam celebrationem collustrantem moderantemque, XXII die mensis Novembris, feliciter occurrente D. N. Iesu Christi universorum regis sollemnitate, cum erit a primaeva illa evangelizatione centesima et quinquagesima magni momenti anniversaria recordatio, ut ager hic dominicus, inde fere sumens vim, uberiores fructus fundat, cum novensiles filios filiasque laetans suum in gremium per salutiferum lavacrum recipiat Ecclesia.

Quocirca ut ritus hic spectabilius efficaciusque evolvatur, ad te, Venerabilis Frater Noster, cogitationem convertimus, qui, ob officia a te pristina gesta et munera, prorsus idoneus occurris ad ministerium hoc praestandum et luculenter explendum. Itaque permagna moti affectione, te, Venerabilis Frater Noster, Missum Extraordinarium Nostrum renuntiamus et constituimus ad celebrationem quam supra diximus agendam.

Universis igitur participibus hominibusque inibi cunctis voluntatem Nostram benignam ostendes, cum quamvis longo spatio separemur adsimus spiritu praesentes. Omnibus Nostro nomine Benedictionem Apostolicam impertias velimus, quam pertinere imprimis volumus ad novensiles fideles, quaeque sit animorum renovationis signum et futuro de tempore supernarum gratiarum documentum.

Ex Aedibus Vaticanis, die XIV mensis Octobris, anno MMIX, Pontificatus Nostri quinto.

BENEDICTUS PP. XVI

 

© Copyright 2009 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana