Index   Back Top Print

[ LA ]

  BENEDICTVS XVI

EPISTULA DATA
THARSICIO S.R.E. CARDINALI BERTONE
NOMINATO
LEGATO PONTIFICIO
AD CONGRESSUM SLOVENAE NATIONIS
EUCHARISTICUM CELEBRANDUM
 

 

Venerabili Fratri Nostro
THARSICIO S.R.E. Cardinali BERTONE
Secretario Status

Sacrosanctum Christi Corporis mysterium ubique terrarum cunctas apud Ecclesias conspicuum usque obtinere locum pro certo habemus. Ex eucharistico enim sacramento, salienti quasi e fonte spiritalis salubritas beneficiorumque Domini copia affatim manant ac defluunt. Fideles autem ad caeleste convivium accedentes, supernis praesidiis roborati, suam operam in cotidianis officiis sustinendis fortius studiosiusque agere valent.

Probando nempe de consilio novimus Congressum Nationalem Sloveniae Eucharisticum, Celeiensi ipsa in urbe XIII die mensis Iunii futurum. Praestanti hoc pellecti eventu, fideles turmatim venturos arbitramur, Corporis et Sanguinis Christi mysterium ut pientissime, quemadmodum decet, colant et venerentur, “de sacra Eucharistia, Dei dono pro mundi vita” item meditantes.

Cupimus et Nos pietatis hae testificationes ut confirmentur et fides roboretur, quo latius pleniusque Salvatoris hodierni homines fruantur salute et ipsi hoc divino de Sacramento uberrimos capiant fructus. Sacrum namque hoc convivium plurimum affert efficacitatis et ad maiora patranda usque animum addit.

Itaque ut celebratio haec clarius peragatur et aspectabilius, congrua iustaque petente Sloveniae Episcoporum Conferentia, ad te, Venerabilis Frater Noster, cogitationem Nostram admovimus, qui aptissimus praestabilisque visus es ad ministerium hoc sustinendum et insigniter explendum. Fraternam ideo in te benevolentiam declarantes, temet Legatum Nostrum constituimus et nominamus ad Congressum Slovenae Nationis Eucharisticum celebrandum.

Verba tandem Nostra transmittenda curabis et cohortationem ad Eucharistiae vehementiorem cultum ac simul omnibus participibus benevolentiam Nostram significabis. Multum temporis abiit ex quo superior congressus eucharisticus est celebratus. Complura interea in istis locis homines sunt passi. Nunc autem caelesti dape refecti exoptamus ut fideles feliciorem aetatem spiritalemque prosperitatem consequantur. Haec cuncta Benedictione Nostra Apostolica confirmamus, quam auctoritate omnibus participibus largiaris copiose volumus, superna nuntiaturam adiumenta ac robora.

Ex Aedibus Vaticanis die III mensis Maii, anno MMX, Pontificatus Nostri sexto.

BENEDICTUS PP. XVI

 

© Copyright 2010 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana