Index   Back Top Print

[ LA ]

FRANCISCUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

IN VENETIOLA NOVA CONDITUR DIOECESIS GUASDUALITANA*

 

Ad aptius consulendum spirituali bono atque regimini Christifidelium, Venerabilis Frater Victor Emmanuel Pérez Rojas, Episcopus Sancti Ferdinandi Apurensis et Venerabilis Frater Iosephus Aloisius Azuaje Ayala, Episcopus Barinensis, audita Conferentia Episcopali Venetiolana, ab hac Apostolica Sede petiverunt ut, distractis territoriis a circumscriptionibus ecclesiasticis suis, nova conderetur dioecesis. Nos, favente quoque eidem rei Venerabili Fratre Aldo Giordano, Archiepiscopo titulo Tamadensi et in memorata Natione Nuntio Apostolico, de consilio Congregationis pro Episcopis admotae postulationi libenter concedendum esse putavimus. Summa igitur Nostra potestate quae sequuntur decernimus. A Sancti Ferdinandi Apurensi dioecesi distrahimus integrum territorium paroeciarum loci sermone nuncupatarum: Nuestra Señora del Carmen en Guasdualito, San José en El Lamparo, San Francisco de Asis en La Victoria, San Juan de Mata en Palmarito, San Isidro Labrador en Guacas de Rivera, San Miguel Arcángel en Mantecal, Nuestra Señora de los Ángeles en Bruzual, San José en Elorza, Santísima Trinidad en La Trinidad de Orichuna, San Camilo de Lelis en El Nula, San Simón y San Judás en Ciudad Sucre, María Reina del Mundo en Caugaguita et San Ignacio de Loyola en Siriri; a dioecesi autem Barinensi distrahimus integrum territorium paroeciae sermone loci nuncupatae: San Miguel Arcángel en El Cantón; atque ex ita distractis territoriis novam constituimus dioecesim Guasdualitanam appellandam, quae iisdem limitabitur finibus, quibus praedictae paroeciae, simul sumptae, in praesens terminantur. Sic conditae Ecclesiae sedem in loco «Guasdualito » ponimus, ibique exstans paroeciale templum, Deo in honorem Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo dicatum, ad gradum ac dignitatem Cathedralis templi evehimus dum mandamus ut in eadem ecclesia Cathedrali instituatur, ad iuris normam, Canonicorum Capitulum. Praeterea novam dioecesim Guasdualitanam suffraganeam facimus metropolitanae Sedis Emeritensis in Venetiola eiusque Episcopum metropolitico iuri eiusdem Archiepiscopi Metropolitae subicimus. Dignae sustentationi Praesulis atque conditae dioecesis congruo patrimonio provideatur Curiae emolumentis, fidelium oblationibus et portione ei obveniente e divisione honorum, ad normam canonis 122 Codicis Iuris Canonici facienda, quae hucusque ad Mensas Episcopales et ad dioecesim Sancti Ferdinandi Apurensem et ad dioecesim Barinensem pertinuerunt. Ut Pastori dioecesis in eius regimine validum tribuatur adiutorium Consilium Presbyterale, Collegium Consultorum et Consilium a rebus oeconomicis, quam primum, instituantur. In iis autem quae respiciunt ad Seminarii dioecesani aedificationem atque candidatorum ad sacerdotium institutionem, serventur praescripta iuris communis, habita praesertim ratione normarum ac regularum a Congregatione pro Clericis statutarum. Variis rationibus presbyterorum permanens educatio procuretur suoque tempore selecti quidem sacerdotes, studia completuri, Romam, si fieri potest, mittantur. Simul ac dioecesis erectio ad effectum deducta fuerit, eo ipso clerici dioecesi illi incardinentur in cuius territorio ecclesiasticum officium detinent; illi dioecesi in cuius territorio legitimum habent domicilium ceteri vero clerici incardinati maneant seminariique tirones adscripti censeantur. Acta et documenta quae ad noviter constitutam dioecesim eiusque clericos, fideles et bona temporalia respiciunt, a Curiis dioecesis Sancti Ferdinandi Apurensis et Barinensis ad Curiam Guasdualitanam quam primum transmittantur. Quae statuimus, perficienda committimus Venerabili Fratri Aldo Giordano, quem diximus, vel, absente eo, illi, qui curat negotia Apostolicae Nuntiaturae in Venetiolae, eisdem tribuentes necessarias et opportunas facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecutionis, cum primum fas erit, remittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die tertio mensis Decembris, anno Domini bis millesimo decimo quinto, Pontificatus Nostri tertio.

 

De mandato Summi Pontificis
Petrus card. Parolin
Secretarius Status

Leonardus Sapienza, Proton. Apost.
Francus Piva, Proton. Apost.

 


*AAS, vol. CVIII (2016), n. 3, pp.206-207.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana