Index   Back Top Print

[ AR  - DE  - EN  - ES  - FR  - IT  - LA  - PL  - PT ]

EPISTULA APOSTOLICA

SCRIPTURAE SACRAE AFFECTUS

XVI SAECULIS ELAPSIS
AB OBITU SANCTI HIERONYMI

 

Scripturae Sacrae affectus, viva et suavis dilectio Verbi Dei scripti, hereditas est quam sanctus Hieronymus Ecclesiae per suam vitam suaque opera reliquit. Verba sumpta de memoria liturgica Sancti[1] praebent nobis clavem lectionis necessariam ut cognoscantur, XVI saeculis elapsis ab eius obitu, eius eminens figura in Ecclesiae historia eiusque magnus amor in Christum. Hic amor dividitur, veluti flumen in tot rivulos, in operam eius indefessi studiosi viri, traductoris, exegetae, egregii cognitoris et ferventis vulgatoris Sacrae Scripturae; sublimis interpretis textuum biblicorum; ardentis atque aliquando impetuosi defensoris christianae veritatis; ascetici et severi eremitae, aeque ac periti moderatoris spiritus, sua in magnanimitate ac suavitate. Hodie, post mille sescentis annis, eius figura perstat admodum praesens nobis christianis XXI saeculi.

Exordium

Die XXX mensis Septembris anno CDXX Hieronymus explevit Bethlehem, in communitate ab eo instituta iuxta Specum Nativitatis, suam terrenam vicissitudinem. Itaque illi Domino se commisit quem iugiter quaesiverat et cognoverat in Scripturis, eundem quem febricitans iam convenerat uti Iudicem in quadam visione, forsitan tempore Quadragesimae anni CCCLXXV. In quo eventu, qui commutavit penitus eius vitam ac fuit tempus conversionis et mutationis mentis, ipse sensit se in Iudicis conspectum pertrahi: «Interrogatus condicionem Christianum me esse respondi. Et ille, qui residebat: “Mentiris”, ait, “Ciceronianus es, non Christianus”».[2] Nam Hieronymus a iuventute amaverat perspicuam pulchritudinem textuum classicorum Latinorum, prae quibus primo tempore scripta Bibliorum videbantur ei rustica et mendosa, nimis aspera pro expolito eius iudicio litterarum.

Hic eventus vitae eius effecit ut ipse decerneret omnino se Christo eiusque Verbo dedicare, vires suas impendens quo divinae Litterae aliis usque magis paterent, suo labore indefatigabili traductoris et explanatoris. Hic eventus tribuit vitae eius novam et promptiorem directionem: Verbi Dei famulus fieri, veluti “Scripturae carnis” amator. Itaque, in continua inquisitione quae insignivit eius vitam, magni aestimavit sua studia iuvenilia atque institutionem Romae receptam, eruditionem suam denuo disponens in perfectiorem famulatum Deo et communitati ecclesiali.

Quapropter sanctus Hieronymus inter magnos viros Ecclesiae antiquae pleno iure ascitus est, aetate quae appellatur saeculum aureum Patristicae, verus pons factus inter Orientem et Occidentem: est amicus iuventutis Rufini Aquileiensis, occurrit Ambrosio Mediolanensi et habuit frequens epistolare commercium cum Augustino. In Oriente novit Gregorium Nazianzenum, Didymum Caecum, Epiphanium Salaminensem. Christiana traditio iconographica sacravit eum, cum inscriberet eum – una cum Augustino, Ambrosio et Gregorio Magno – inter quattuor magnos Doctores Ecclesiae Occidentis.

Iam Decessores Nostri variis in rerum adiunctis voluerunt memorare eius figuram. Unum abhinc saeculum, occasione data quintae decimae centenariae memoriae eius obitus, Benedictus XV dedicavit ei Litteras encyclicas Spiritus Paraclitus (diei XV Septembris MCMXX), ubi ipse est demonstratus mundo uti «doctor maximus explanandis Scripturis».[3] Recentioribus autem temporibus Benedictus XVI in duabus sequentibus catechesibus eius personam et opera exhibuit.[4] Nunc, decimo sexto centenario expleto ab eius obitu, cupimus etiam Nos memorare sanctum Hieronymum et denuo proponere validum eius nuntium ac doctrinam, incipientes ab eius magno affectu Scripturarum.

Hoc sensu, quadam in perfecta coniunctione ipse poni potest, tamquam dux certus ac testis praecipuus, cum XII Coetu Synodi Episcoporum, dicato Verbo Dei,[5] atque cum Adhortatione Apostolica Verbum Domini (VD) Decessoris Nostri Benedicti XVI, publici iuris facta ipsa in memoria Sancti, die XXX mensis Septembris anno MMX.[6]

Roma usque Bethlehem

Vita et itinerarium personale sancti Hieronymi peragebantur per vias imperii Romani, inter Europam et Orientem. Natus circiter anno CCCXLV Stridone, inter fines Dalmatiae et Pannoniae, in regione quae hodie pertinet ad Croatiam vel Sloveniam, in christiana familia solidam educationem recepit. Secundum suae aetatis consuetudinem baptizatus est adultus, tempore quo Romae rhetoricae studio incubuit, inter annos CCCLVIII et CCCLXIV. Hoc ipso tempore factus est lector avidissimus classicorum latinorum, quorum studio operam dedit, ducentibus illustrissimis magistris rhetoricae illius aevi.

Completis studiis, longum iter fecit in Galliam, quo pervenit Augustam Trevirorum, tunc sedem imperialem, hodie urbem Germaniae. Ibi primum orientalem vitam monasticam expertus est, a sancto Athanasio diffusam. Itaque altum desiderium excoluit, quod eum comitabatur Aquileiam, ubi inchoavit aliquibus cum amicis «chorum beatorum»,[7] tempus vitae communis.

Circiter anno CCCLXXIV, cum transiret Antiochiam, decrevit secedere in desertum Chalcidis, ubi ageret vitam asceticam asperis moribus insignitam, in qua magnum spatium reservabatur studio linguarum biblicarum, primum Graecae deindeque Hebraicae. Se cuidam fratri Hebraeo commisit, qui christianus factus erat, ut eum initiaret cognitioni ignotae linguae Hebraicae eiusque sonorum, quos definivit «stridentia anhelantiaque verba».[8]

Deserta, ubi deinde egit vitam eremiticam, electa sunt a Hieronymo in altiore sensu: sicut locus praecipuarum electionum vitae, interioris conversationis et occursus cum Deo, ubi per contemplationem, tentationes interiores, certamen spirituale, pervenit ad cognitionem infirmitatis, magis sibi conscius limitis sui et alterius, agnoscens «quanta magnitudo sit fletuum».[9] Ita in desertis animadvertit Deum re adesse, hominis necessarium nexum cum Eo, eius misericordem consolationem. De hac re placet Nobis memorare dictum, in apocryphis relatum. Hieronymus quaesivit a Domino: “Quid vis a me?”, et Ipse respondit: “Nondum mihi omnia dedisti”. “Sed Domine, ego dedi tibi hoc et illud, et illud…” – “Aliquid deest”. – “Quid?” – “Da mihi peccata tua, ut Ego gaudere possim adhuc ea dimittens”.[10]

Reversus est Antiochiam, ubi presbyter ordinatus est ab Episcopo Paulino, inde petivit Constantinopolim, circiter anno CCCLXXIX, ubi novit Gregorium Nazianzenum ac prosecutus est studia sua, incumbens versioni in Latinum sermonem e Graeco maioris momenti operum (homiliarum Origenis et chronicorum Eusebii), temperie gaudens Concilii, celebrati hac in urbe anno CCCLXXXI. Illis annis in studio patefactae sunt eius affectio et magnanimitas. Quaedam benedicta inquietudo duxit eum et indefatigatum effecit ac ardentem in exquisitione: «Quotiens desperaverim, quotiensque cessaverim et contentione discendi rursus inceperim [...] quod de amaro semine litterarum dulces fructus» caperem.[11]

Anno CCCLXXXII Hieronymus Romam reversus est, Papae Damasi voluntati se committens qui, magnas eius dotes magni aestimans, eum sibi proximum operis socium elegit. Hic Hieronymus incubuit indesinenti actuositati, haud oblitus partem spiritualem: in Aventino, opem ferentibus Romanis matronis, quae cupiebant radicitus Evangelium eligere, ut Marcella, Paula eiusque filia Eustochium, cenaculum condidit institutum in lectione et studio diligenti Scripturae. Hieronymus fuit exegeta, magister, moderator spiritus. Hoc tempore incohavit revisionem anteriorum versionum Latinarum Evangeliorum, forsitan etiam aliarum partium Novi Testamenti; prosecutus est opus traductoris Origenis homiliarum et commentariorum in Scripturas, explicavit frequens epistolare commercium, publice disputavit cum auctoribus haereticis, aliquando cum intemperantiis et immoderationibus, sed iugiter sincere motus desiderio defendendi veram fidem ac Scripturarum depositum.

Hoc intentum ac proficiens tempus intermisit Papae Damasi obitus. Sensit se cogi Romam relinquere et, in comitatu amicorum ac nonnullarum mulierum cupientium prosequi spiritualem experientiam et biblicum studium inceptum, profectus est in Aegyptum – ubi occurrit magno theologo Didymo Caeco – et in Palaestinam, ubi denique sedem sibi delegit Bethlehem anno CCCLXXXVI. Iterum coepit incumbere studiis philologicis, quae nectebantur cum locis quae narrationum biblicarum memorias servabant.

Locos sacros magni aestimavit, quod intellegitur non solum quia in Palaestina morari elegit ab anno CCCLXXXVI usque ad mortem, sed etiam de ministerio peregrinationibus oblato. Bethlehem, ipsimet peculiari loco, apud specum Nativitatis instituit duo gemina monasteria, virorum et mulierum, ubi peregrini venientes ad loca sancta hospitio acciperentur, suam cum ostenderet magnanimitatem in accipiendis hanc terram petentibus ut viderent ac tangerent loca historiae salutis, ita inquisitionem culturalem una et spiritualem coniungens.[12]

In ipsa Sacra Scriptura, cum eam audiret, Hieronymus invenit seipsum, vultum Dei atque fratrum, et excoluit suam dilectionem vitae communis. Inde eius desiderium manabat vivendi cum amicis, sicut iam fecerat tempore acto Aquileiae, et communitates monasticas instituendi, persequendo coenobiticam formam religiosae vitae quae monasterium habuit uti ludum ubi homines efformandi erant «qui omnium fuerunt minimi, ut primi omnium fierent, [...] qui paupertate laetantur, quorum habitus [...] doctrina virtutum est». Nam ad institutionem idoneum censebat «vivere debere in monasterio sub unius disciplina patris consortioque multorum», ut discerentur humilitas, patientia, silentium et mansuetudo, itemque constaret quod «veritas angulos non amat nec quaerit susurrones».[13] Insuper confessus est se «monasterii cellulas quaerere, ac formicarum illarum desiderare similitudinem, ubi laboratur in medium, cumque nihil cuiusquam proprium sit, omnium omnia sunt».[14]

In studio Hieronymus non invenit fugax delectamentum ex se ipso cupiendum, sed vitae spiritualis exercitationem, instrumentum conducens ad Deum, et pariter eius institutio classica denuo composita est ad communitatem ecclesialem impensius iuvandam. Memoramus auxilium praebitum Papae Damaso, institutionem oblatam mulieribus, praesertim in lingua Hebraica ediscenda, a primo quidem cenaculo in Aventino, ita ut Paula et Eustochium attingerent «interpretum certamina»[15] et, quod illo tempore permirum erat, praestaret ut ipsae Psalmos Hebraice legerent et canerent.[16]

Humanus cultus eius fuit oblatus in servitium et propositus uti necessarius cuique evangelizatori. Sic admonuit amicum Nepotianum: «Sermo presbyteri Scripturarum lectione conditus sit. Nolo te declamatorem esse et rabulam garrulumque, sed mysterii peritum et sacramentorum Dei tui eruditissimum. Verba volvere et celeritate dicendi apud inperitum vulgus admirationem sui facere indoctorum hominum est. Adtrita frons interpretatur saepe, quod nescit, et, cum aliis suaserit, sibi quoque usurpat scientiam».[17]

Bethlehem Hieronymus vixit, usque ad suam mortem anno CCCCXX, temporis spatium fecundissimum et impensum suae vitae, prorsus dicatum studio Scripturae, cum incumberet ingenti operae versionis totius Veteris Testamenti ex authentico sermone Hebraico. Eodem tempore exaravit commentaria in libros propheticos, Psalmos, Epistulas sancti Pauli, scripsit subsidia pro studio Bibliorum. Pretiosus labor positus in eius operibus fuit fructus comparationis et cooperationis, a transcriptione et collatione manuscriptorum ad considerationem et disputationem: «Fateor [...] numquam me in divinis Voluminibus propriis viribus credidisse nec habuisse magistram opinionem meam, sed etiam ea de quibus scire me arbitrabar, interrogare me solitum, quanto magis de his super quibus anceps eram».[18] Idcirco, conscius sui limitis, petiit constans sustentaculum precum intercessionis pro perficienda versione textuum sacrorum «eodem spiritu quo scripti sunt»,[19] haud oblitus convertenda esse etiam opera auctorum qui maximi momenti sunt pro opere exegetico, uti Origenes, ita «ut proficere ad scientiam rerum volentibus materiam» praeberet.[20]

Hieronymi studium apparuit uti nisus in communitate et ad communitatem inserviendam expletus, synodalitatis exemplar etiam pro nobis, pro nostra aetate necnon pro diversis Ecclesiae culturalibus institutis, ut semper sint «loca ubi scientia fit servitium, quoniam sine scientia quae oritur ex collaboratione et se effundit in cooperatione non habetur progressus sincere et integre humanus».[21] Huiusmodi communionis fundamentum est Sacra Scriptura, quam soli legere nequimus: «Biblia scripta sunt a Dei Populo et pro Dei Populo, sub Spiritus Sancti afflatu. Tantummodo in hac communione cum Populo Dei vere ingredi possumus “nobiscum” in nucleum veritatis quam ipse Deus nobis dicere cupit».[22]

Solida vitae experientia, Verbo Dei alita, effecit ut Hieronymus, per frequens epistolare commercium, fieret moderator spiritus. Is in itinere comes factus est, persuasus quod «nulla ars absque magistro discitur», sicut scripsit Rustico: «Totum, quod adprehensa manu insinuare tibi cupio, quod quasi doctus nauta post multa naufragia rudem conor instruere vectorem».[23]Ex illo pacifico prospectu orbis secutus est genus humanum aetate magnarum eversionum, signata eventibus sicut Romae vastatione anno CCCCX, quae eum funditus permovit.

Epistulis commisit doctrinales controversias, semper ad rectam fidem defendendam, se revelans vir necessitudinum, quas fortiter ac suaviter coluit, in eas plane pertractus, sine fucatis formis, experiens quod «dilectio pretium non habet».[24] Itaque vixit suos affectus vehementer et sincere. Haec implicatio in rerum adiunctis ubi vixit et operatus est apparuit etiam in eo quod suum laborem interpretationis et commentationis obtulit uti munus amicitiae. Ante omnia donum est amicis, quibus destinavit ac dedicavit sua opera et a quibus quaesivit ut ea legerent oculis amici potius quam censoris, deindeque lectoribus, contemporaneis iisque cuiusque aetatis.[25]

Postremos annos vitae suae complevit in personali et communitaria lectione orante Scripturae, in contemplatione, in serviendo fratribus per sua opera. Omnia haec Bethlehem fecit, iuxta specum ubi Verbum caro factum est, conscius quod est «felix qui crucem, et resurrectionem, et locum nativitatis Christi, et locum ascensionis portat in pectore suo. Felix est qui Bethlehem habet in corde suo: in cuius corde Christus cotidie nascitur».[26]

Clavis sapientialis eius effigiei

Ut plane intellegatur persona sancti Hieronymi necessarium est coniungantur duae eius rationes propriae vivendi uti credentis: hinc absoluta et observans consecratio Deo, recusata qualibet humana delectatione, ob Christi crucifixi amorem (cfr 1 Cor 2,2; Phil 3,8.10); illinc autem, munus assidui studii, intenti tantummodo ad usque plenius mysterium Domini intellegendum. Ipsa duplex testificatio, mirabiliter oblata a sancto Hieronymo, proposita est uti speculum: potissimum monachis, ut viventes in ascesi et oratione incitarentur ad sedulum laborem inquisitionis et meditationis; studiosis inde viris, qui recordentur oportet scientiam religiose valere tantum si fundatam amore exclusivo erga Deum, recusatione cuiusque humanae ambitionis omnisque mundanae affectationis.

Huiusmodi rationes receptae sunt in historia artis, ubi sancti Hieronymi effigies sunt frequentes: picturae occidentalis magni magistri reliquerunt nobis suas imagines. Varios typos iconographicos disponere possumus in duas denotatas series. Altera designat eum praesertim ut monachum et paenitentem, cum corpore sculpto ieiuniis, abditum in desertis, genu flexum vel in terra stratum, plerumque tenentem in dextera lapidem ad percutiendum sibi pectus, et cum oculis conversis ad Crucifixum. In hac serie ponitur commovens perinsigne opus Leonardi Vincii, quod servatur in Pinacotheca Vaticana. Altera ratio effingendi imaginem Hieronymi est illa quae eum nobis ostendit studiosum virum, sedentem ad suam scriptoriam mensam, intentum ad convertendam et commentandam Sacram Scripturam, circumdatum voluminibus et membranis, sustinentem missionem defendendi fidem dissertationibus et scriptis. Saepius effinxit eum hoc habitu – ut alterum exemplum illustris pictoris adducamus – Albertus Durerus.

Duae rationes supra memoratae inveniuntur copulatae in tela picta a Caravagio, servata in Pinacotheca Burghesia Romae: nam in una imagine ostenditur senex asceta, summatim vestitus panno rubro, qui in mensa habet calvam, symbolum vanitatis rerum terrestrium; sed item manifestatur etiam fortiter studiosi qualitas, qui oculos in librum fixit, dum manus eius plumam intingit in calamario, in actu proprio scriptoris.

Simili modo – quem quidem dicere possumus sapientialem – intellegere debemus duplicem seriem curriculi biographici Hieronymi. Cum, uti verus «Leo de Bethlehem», elatis tonis effundebatur, id agebat ob inquirendam veritatem, cuius paratus fuit famulus fieri sine condicione. Et sicut ipse enarravit in prima sua opera, Vita Sancti Pauli, eremitae Thebani, leones emittere possunt “potentes rugitus”, sed non lacrimas.[27] Hanc ob rationem, qui in eius figura videntur duo vultus iuxta positi re vera sunt elementa quibus Spiritus Sanctus concessit ei maturare suam interiorem unitatem.

Dilectio Sacrae Scripturae

Notio peculiaris figurae spiritualis sancti Hieronymi sine dubio fuit eius flagrans dilectio Verbi Dei, concrediti Ecclesiae in Sacra Scriptura. Si omnes Doctores Ecclesiae – ac praecipue prima aetate christiana – hauriebant explicite ex Bibliis suae doctrinae argumenta, Hieronymus id fecit modo magis ordinato et quodammodo unico.

Exegetae novissimis temporibus detegerunt narrativum et poëticum singulare ingenium Bibliorum, quod nempe exaltant ob eius significantem indolem. Hieronymus autem ostendit potius in Sacra Scriptura rationem humilem revelationis Dei, quae natura aspera et fere pristina linguae Hebraicae exprimitur, si comparatur cum subtilitate sermonis Latini Ciceronis. Non ergo propter gustum excultum ipse sese dicavit Sacrae Scripturae, sed – sicut valde notum est – tantum quia ad Christum cognoscendum ea illum duxit, quoniam ignorantia Scripturarum ignorantia Christi est.[28]

Hieronymus docuit nobis incumbendum esse non solum Evangeliis, nec tantum traditionem apostolicam, in Actibus Apostolorum et Epistulis enarratam, commentandam esse, quia totum Vetus Testamentum necessarium est ad veritatem perspiciendam ac divitias Christi.[29] Id attestantur ipsae paginae evangelicae: quae loquuntur nobis de Iesu tamquam Magistro qui, ut mysterium suum enarraret, memoravit Moysen, prophetas et Psalmos (cfr Lc 4,16-21; 24,27.44-47). Etiam praedicatio Petri et Pauli in Actibus Apostolorum significanter innititur in antiquis Scripturis: sine quibus plane intellegi non potest figura Filii Dei, Messiae Salvatoris. Vetus Testamentum haud considerandum est uti latum repertorium prolatorum textuum qui demonstrant adimpletas esse prophetias in persona Iesu Nazareni; e contra, tantum sub lumine figurarum Veteris Testamenti magis radicitus cognosci potest in plenitudine sensus eventus Christi, qui adimpletus est in eius morte et resurrectione. Inde necessitas datur detegendi in catechesi tradenda et in praedicatione, sicut etiam in tractatibus theologicis, necessarium tributum Veteris Testamenti, quod legendum et assumendum est uti pretiosum alimentum (cfr Ez 3,1-11; Apc 10,8-11).[30]

Plena Hieronymi deditio Sacrae Scripturae manifestatur quadam flagranti elocutione, simili ac antiquorum prophetarum. Ab eis Doctor noster percepit ignem interiorem qui fit verbum impetuosum et dirumpens (cfr Ier 5,14; 20,9; 23,29; Mal 3,2; Eccli 48,1; Mt 3,11; Lc 12,49), necessarium ad expromendum ardentem zelum servi causae Dei. Sequens vestigia Eliae, Ioannis Baptistae et etiam apostoli Pauli, indignatio in conspectu mendacii, simulationis et falsarum doctrinarum inflammabat sermonem Hieronymi, efficiens eum provocatorium et in speciem asperum. Polemica ratio scriptorum eius melius intellegi potest si consideratur uti species simulacri ubi antiquior traditio prophetica ad hodiernam rationem perducitur. Hieronymus igitur est exemplar inexorabilis testificationis veritatis, quae assumit severitatem reprehensionis ut ad conversionem inducat. Vehementia locutionum et imaginum manifestatur animus servi qui non hominibus vult placere, sed solummodo suo Domino (cfr Gal 1,10), cui totum spiritualem suum vigorem insumpsit.

Sacrae Scripturae studium

Sancti Hieronymi amor fervidus divinarum Scripturarum oboedientia repletus est. Praesertim erga Deum, qui se communicavit verbis quae auscultationem reverentem postulant,[31] ac consequenter oboedientiam etiam erga eos qui in Ecclesia constituunt viventem traditionem in nuntio revelato explicando. Attamen «oboeditio fidei» (Rom 1,5; 16,26) non est tantum passiva susceptio illius quod notum est; illa, e contra, postulat actuosum studium propriae investigationis. Sanctum Hieronymum considerare possumus “ministrum” Verbi, fidelem et sedulum, omnino deditum fovendae in suis fratribus in fide congruentiori intellegentiae sacri «depositi» iis concrediti (cfr 1 Tim 6,20; 2 Tim 1,14). Nisi intellegitur quod ab auctoribus inspiratis scriptum est, ipsum Verbum Dei caret efficientia (cfr Mt 13,19) et Dei dilectio manare non potest.

Modo paginae biblicae non semper extemplo patent. Sicut in Isaia dictum est (29,11), etiam iis qui “litteras” sciunt – id est, qui acceperunt sufficientem intellectus institutionem – liber sacer apparet “signatus”, artissime interpretationi clausus. Quocirca necesse est ut quidam callens testis se interponat ad clavem liberantem afferendam, illam videlicet Christi Domini, qui solus dignus est aperire librum et solvere signacula eius(cfr Apc 5,1-10), et itaque revelare mirificam gratiae effusionem (cfr Lc 4,17-21). Multi deinde, etiam ex christianis qui fidem exercent, palam declarant se aptos non esse ad legendum (cfr Is 29,12), non quia nescientes litteras, sed quia haud parati ad verba biblica intellegenda, itidem ad modos loquendi et ad traditiones culturales antiquas, quare textus biblicus apparet intellectu carens, sicut in litteris ignotis et in lingua abstrusa scriptus fuerit.

Necessaria ergo fit mediatio interpretis qui suo “diaconali” munere fungatur, se in ministerium ponens eorum qui nequeunt intellegere sensum rerum quae prophetice scriptae sunt. Imago quae convenienter evocari potest, est diaconi Philippi, incitati a Domino ut occurreret eunucho qui in curro legebat locum prophetae Isaiae (53,7-8), tamen haud poterat aperire sensum. «Putas intellegis, quae legis?», interrogavit Philippus; et eunuchus respondit: «Et quomodo possum, nisi me aliquis docuerit?» (Act 8,30-31).[32]

Hieronymus est moderator noster, sive quia – sicut fecit Philippus (cfr Act 8,35) – conducit quemque legentem ad Iesu mysterium, sive quia scienter atque ordinate assumit mediationes exegeticas et culturales necessarias ad rectam et proficientem lectionem Sacrarum Scripturarum.[33]Peritia in linguis quibus Verbum Dei est traditum, diligenti analysi et aestimatione manuscriptorum, accurata inquisitione archaeologica, aeque ac cognitione historiae interpretationis – brevi cunctis auxiliis methodologicis quae eius aetate praesto erant – concorditer sapienterque ipse usus est ad dirigendam congruam intellegentiam Scripturae inspiratae.

Huiusmodi exemplaris ratio industriae sancti Hieronymi maximi est ponderis etiam hodie in Ecclesia. Si quidem, sicut docet Dei Verbum, Biblia sunt «veluti anima sacrae theologiae»[34] et veluti nervi spirituales religiosae conversationis christianae,[35]omnino necessarium est ut actus interpretationis Bibliorum sustineatur praecipuis peritiis.

Ad hunc finem consequendum haud dubie perutiles sunt excellentes sedes inquisitionis biblicae (sicut Romae Pontificium Institutum Biblicum et Hierosolymis Schola Biblica Hierosolymitana atque Studium Biblicum Franciscanum) et patristicae (sicut Institutum Patristicum Augustinianum Romae), sed etiam quaeque Facultas Theologiae necesse est ut operam det ad munus docendi Sacram Scripturam ita disponendum ut studentibus praebeatur idoneitas competentis interpretationis, sive in textuum exegesi sive in theologiae biblicae synthesi apparanda. Divitiae Scripturarum, pro dolor, a multis ignorantur vel ad minimum rediguntur, quoniam non sunt iis praebita essentialia fundamenta cognitionis. Praeter igitur studiorum ecclesiasticorum incrementum, quae congruentius aestiment peritiam in Sacris Scripturis et ad sacerdotes et catechistas convertantur, promoveatur oportet institutio in omnes christianos extenta, ut quisque librum sacrum aperire atque ex eo inaestimabiles fructus sapientiae, spei et vitae trahere valeat.[36]

Hic recordari volumus quae scripta sunt a Decessore Nostro in Adhortatione apostolica Verbum Domini: «Qualitas sacramentalis Verbi ita intellegi potest in analogia cum praesentia reali Christi sub speciebus panis et vini consecratis. [...] De modo se gerendi erga Eucharistiam atque erga Verbum Dei sanctus Hieronymus affirmat: “Legimus sanctas Scripturas. Ego corpus Iesu Evangelium puto; sanctas Scripturas puto doctrinam eius. Et quando dicit: Qui non comederit carnem meam et biberit sanguinem meum (Io 6,53), licet et in Mysterio [eucharistico] possit intellegi, tamen vere corpus Christi et sanguis eius sermo Scripturarum est, doctrina divina est”».[37]

Pro dolor, in multis christianis familiis nemo se idoneum sentit – sicut vero est mandatum in Tôrah (cfr Dt 6,6-7) – ut filiis Verbum Domini proponat, cum omni eius pulchritudine, cum omni eius vigore spirituali. Hac de causa decrevimus Dominicam Verbi Dei instituere,[38] adhortantes ad lectionem orantem Bibliorum et consuetudinem cum Verbo Dei.[39] Ita quaecumque alia devotionis manifestatio sensu locupletabitur, in bonorum ordinem dirigetur atque convertetur ad illud quod culmen fidei constituit, videlicet ad plenam Christi mysterio adhaesionem.

Vulgata

“Dulcissimus fructus laboriosi satus”[40] studii linguae Graecae et Hebraicae expleti a Hieronymo est conversio Veteris Testamenti in linguam Latinam ex Hebraico textu authentico. Usque ad illud tempus Romani imperii christiani Biblia in totum legere poterant tantum in lingua Graeca. Nam libri Novi Testamenti Graece scripti sunt, dum Veteris Testamenti exstitit versio Graeca integra, appellata a Septuaginta (id est versio a Septuaginta viris facta), pro Hebraica communitate Alexandrina circiter II saeculo a.Chr.n. exarata. Lectoribus autem linguae Latinae non erat praesto Bibliorum versio integra in eorum sermone, sed tantum quaedam partiales et incompletae versiones ex lingua Graeca translatae. Hieronymi, et postea eorum qui opus eius prosecuti sunt, laus est susceptae revisionis novaeque versionis totius Scripturae. Romae incepta revisione Evangeliorum et Psalmorum, hortante Papa Damaso, Hieronymus inde suo in recessu Bethlehem incohavit conversionem omnium librorum Veteris Testamenti directo ex lingua Hebraica: quae opera per annos continuata est.

Ad hunc laborem consummandum, Hieronymus usus est sua cognitione linguae Graecae et Hebraicae necnon solida institutione in litteris Latinis, itemque instrumentis philologis quae ei praesto erant, praesertim Hexapla Origenis. Textus postremus coniunxit continuitatem in formulis, quae iam in usum communem erant ingressae, cum maiore adhaesione textui Hebraico, haud neglecta elegantia linguae Latinae. Hic fructus verum est monumentum quod historiam culturalem Occidentis signavit, conformans eius linguam theologicam. Versio Hieronymi, victis quibusdam initialibus recusationibus, statim facta est commune patrimonium tum doctorum, cum populi christiani, unde suscepit nomen Vulgata.[41] Europa media aetate didicit legere, orare et cogitare ex paginis Bibliorum, quae conversa sunt a Hieronymo. Itaque «Sacra Scriptura facta est in speciem “immensi lexici” (P. Claudel) et “atlantis iconographici” (M. Chagall), unde hauserunt culturam et artem christianam».[42] Litterae, artes et etiam sermo vulgaris constanter hauriebant ex versione Hieronymi Bibliorum, ac reliquerunt nobis thesauros pulchritudinis ac devotionis.

Huic rei indubitabili obsequens, Concilium Tridentinum statuit «authenticam» indolem Vulgatae per decretum Insuper, honorem tribuens saeculari usui quem Ecclesia de ea fecerat eiusque valorem attestans uti instrumenti studii, praedicationis et publicarum disputationum.[43] Attamen, illud noluit magnum momentum originis linguarum minimi facere, sicut Hieronymus plerumque recordabatur, et nihilominus futuro tempore vetare nova incepta integrae versionis. Sanctus Paulus VI, mandatum suscipiens Patrum Concilii Oecumenici Vaticani II, voluit ut opera versionis Vulgatae revisendae ad finem adduceretur et universae Ecclesiae offerretur. Itaque sanctus Ioannes Paulus II anno MCMLXXIX per Constitutionem apostolicam Scripturarum thesaurus promulgavit editionem typicam Novae Vulgatae.[44]

Opus convertendi tamquam inculturatio

Hac sua versione Hieronymus valuit “inculturare” Biblia in linguam et culturam Latinam, et haec eius opera facta est paradigma permanens pro actione missionaria Ecclesiae. Etenim «cum communitas accipit nuntium salutis, Spiritus Sanctus fecundat eius culturam per transformantem Evangelii vim»,[45] et sic instauratur quaedam species circularitatis: sicut versio Hieronymi debet linguae et culturae classicorum Latinorum, quorum vestigia clare reperiuntur, ita ipsa, suo sermone et nuntio symbolorum et imaginum, vicissim facta est elementum efficiens culturam.

Opera versionis Hieronymi nos docet valores formasque bonas cuiusque culturae posse augere divitias universae Ecclesiae. Diversi modi quibus Verbum Dei annuntiatur, intellegitur et perficitur in quaque nova versione, augent divitias ipsius Scripturae, quoniam ea, secundum celebrem sententiam Gregorii Magni, crescit cum lectore,[46] per saecula recipiens novos accentus et sonos. Inclusio Bibliorum et Evangelii in varias culturas vult Ecclesiam manifestari usque magis «quasi sponsam ornatam monilibus suis» (Is 61,10). Et testatur eodem tempore Biblia indigere ut constanter convertantur in genera linguarum et mentium cuiusque culturae et cuiusque generationis, etiam in saecularizata globali cultura nostrae aetatis.[47]

Memoratum est, et recte quidem, posse similitudinem institui inter versionem, uti actum hospitalitatis linguisticae, et alias formas receptionis.[48] Quapropter conversio haud est opus quod pertinet tantummodo ad linguam, sed revera congruit cum ampliore iudicio ethico, quod nectitur cum universa vitae visione. Sine versione diversae communitates linguisticae non possent inter se communicare; nos alii aliis clauderemus historiae portas et tolleremus facultatem culturam occursus construendi.[49] Etenim sine versione non datur hospitalitas, immo, augentur usus hostilitatis. Interpres pontes efficit. Quot iudicia praecipitia, quot damnationes et contentiones nascuntur ex eo quod ignoramus linguam aliorum et non incumbimus firma spe huic continuae demonstrationi amoris quae est versio!

Etiam Hieronymus menti principi sui temporis pugnare oportuit. Si in primordiis Romani imperii cognoscere linguam Graecam res satis communis fuit, eius aetate iam rara facta est. Ipse utique annumeratus est inter meliores linguae et litterarum Graecarum christianarum peritos, et adhuc magis arduum iter suscepit solitarius cum studio linguae Hebraicae se dicavit. Si quidem, sicut scriptum est, «fines mei sermonis sunt fines mei orbis»,[50] dicere possumus nos plurium linguarum scientiae sancti Hieronymi debere magis universalem intellegentiam christianismi ac eodem tempore magis congruentem eius cum fontibus.

Cum celebratur sexta decima centenaria memoria ab obitu sancti Hieronymi, respicitur extraordinaria vitalitas missionaria demonstrata versione Verbi Dei in plus quam tria milia linguarum. Plurimi sunt missionarii quibus debentur pretiosa opera editionis librorum grammaticae, lexicorum aliorumve instrumentorum linguae quae praebent fundamenta communicationi humanae et sunt vehicula pro «somnio missionario perveniendi ad omnes».[51] Necesse est haec omnia opera magni aestimare et fovere, operam dando ad superandos fines ubi fieri non possunt communicatio et occursus. Adhuc multa sunt agenda. Sicut affirmatum est, non haberi intellegentiam sine conversione:[52] non enim intellegere posse nos ipsos nec alios.

Hieronymus et Cathedra Petri

Hieronymus semper peculiarem necessitudinem cum Romana urbe habuit: Roma fuit spiritualis portus ubi constanter reversus est; Romae humanam institutionem accepit et christianus factus est; ipse fuit homo Romanus. Singulari prorsus modo hic nexus evenit in lingua Urbis, sermone Latino, cuius fuit magister et cultor, sed fuit ante omnia iunctus Ecclesiae Romanae, et praesertim cathedrae Petri. Traditio iconographica, etsi modo anachronico, ostendit eum cum purpura cardinalitia, ita significans eum pertinuisse ad presbyterium Romanum apud Papam Damasum. Romae coepit opus revisionis et conversionis Bibliorum. Et etiam cum invidiae et simultates coëgerunt eum ut Urbem derelinqueret, semper mansit firmiter iunctus cathedrae Petri.

Hieronymo Ecclesia Romana fuit terra fecunda ubi semen Christi fert multum fructum.[53] Aetate inquieta, qua inconsutilis tunica Ecclesiae saepius divisionibus inter christianos lacerata est, Hieronymus respexit cathedram Petri uti securam rationem: «Ego nullum primum nisi Christum sequens, [...] cathedrae Petri communione consocior. Super illam petram aedificatam Ecclesiam scio». In mediis disputationibus contra Arianos scripsit Damaso: «Quicumque tecum non colligit, spargit, hoc est, qui Christi non est, antichristi est».[54] Idcirco potuit etiam affirmare: «Si quis cathedrae Petri iungitur, meus est».[55]

Hieronymus saepe tractus est in asperas disputationes fidei causa. Eius veritatis dilectio ardensque Christi defensio induxerunt eum forsitan ut excederet vehementia verborum suis in epistulis aliisque scriptis. Ipse tamen vixit ad pacem conversus: «Volumus et nos pacem, et non solum volumus, sed rogamus, sed pacem Christi, pacem veram, pacem sine inimicitiis, pacem, in qua non sit bellum involutum, pacem, quae non adversarios subicit, sed amicos iungit!».[56]

Noster mundus maxime indiget medicina misericordiae et communionis. Sinite ut iterum dicamus: testificemur communionem fraternam quae fiat attrahens et luminosa.[57] «In hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis: si dilectionem habueritis ad invicem» (Io 13,35). Hoc intenta oratione rogavit Iesus a Patre: «Ut omnes [...] in nobis unum sint: ut mundus credat» (Io 17,21).

Amare quod Hieronymus amavit

In conclusione huius Epistulae cupimus ad omnes postremam cohortationem convertere. Inter tot laudes a posterioribus sancto Hieronymo tributa est quod ipse non est consideratus simpliciter unus ex maioribus cultoribus “bibliothecae”, qua alitur christiana religio decurrentibus temporibus, initio sumpto a thesauro Sacrarum Scripturarum; de eo vere dici potest quod ipse scripsit de Nepotiano: «Lectione adsidua et meditatione diuturna pectus suum bibliothecam fecerat Christi».[58] Hieronymus non pepercit conatibus ut locupletaret suam bibliothecam, in qua semper vidit officinam necessariam ad fidem intellegendam vitamque spiritualem colendam; et hac in re ipse est mirum exemplar etiam nostrae aetati. Sed ipse ultra progressus est. Ipsius studium non est circumscriptum intra iuveniles annos institutionis, fuit constans munus, prioritas omnis diei eius vitae. In summa affirmare possumus eum sumpsisse totam quandam bibliothecam et factum esse dispensatorem scientiae plurimis aliis. Postumianus, qui IV saeculo peregrinatus est in Orientem ut motus monasticos cognosceret, fuit testis ocularis vitae moris Hieronymi, apud quem aliquot menses moratus est, et sic eum descripsit: «Totus semper in lectione, totus in libris est; non die neque nocte requiescit: aut legit aliquid semper aut scribit».[59]

In hac re saepe cogitamus de experientia quam nostro tempore facere potest quidam iuvenis ingrediens aliquam librariam suae urbis, vel paginam interretis, et quaerens ibi partem librorum religiosorum. Est pars quae, si exstat, saepenumero non solum est neglecta, sed carens operibus valentibus. Perquirens illa plutea, vel illas paginas interretis, difficulter iuvenis potuerit intellegere quomodo religiosa inquisitio possit ardentem eventum efficere qui coniungit mentem et cor; quomodo sitis Dei accenderit egregias mentes cuncta per saecula usque ad hodie; quomodo vitae spiritualis maturatio contagio infecerit theologos et philosophos, cultores artium et poëtas, historicos et doctos viros. Magna quaestio hodierna, non tantum religionis, est litterarum ignorantia: deficiunt peritiae hermeneuticae quae valeant nos interpretes et traductores credibiles efficere ipsius nostrae traditionis culturalis. Praesertim ad iuvenes volumus provocationem dirigere: proficiscemini ad requirendam vestram hereditatem. Christianismus vos facit heredes insuperabilis patrimonii culturalis, cuius debetis possessionem usurpare. Inflammamini hac historia, quae est vestra. Audete figere oculos vestros in illum inquietum iuvenem Hieronymum qui, sicut homo negotiator de parabola Iesu, vendidit omnia quae habuit, ut acquireret margaritam pretiosam (cfr Mt 13,46).

Revera, Hieronymus est «Bibliotheca Christi», bibliotheca perennis, quae sedecim post saecula prosequitur docere nos quid sibi velit dilectio Christi, dilectio quae seiungi non potest ab occursu cum eius Verbo. Qua de causa haec centenaria memoria constituit invitationem ad amandum quod Hieronymus amavit, detegendo eius scripta, dum sinit ut tangamur spiritualitate quae describi potest, in eius nucleo vitalissimo, tamquam desiderium inquietum et ardens magis cognoscendi Dei Revelationem. Quidni auscultemus hac nostra aetate illud ad quod Hieronymus incessanter excitabat homines aetatis suae: «Divinas Scripturas saepius lege, immo numquam de manibus tuis sacra lectio deponatur»?[60]

Splendidum exemplum est Virgo Maria, invocata a Hieronymo, potissimum in eius maternitate virginali, sed etiam in eius habitu lectricis orantis Scripturae. Maria meditabatur omnia, «conferens in corde suo (cfr Lc 2,19.51): quoniam sancta erat, et sanctas Scripturas legerat, et sciebat prophetas, recordabatur quod angelus Gabriel sibi dixerat illa, quae dicta sunt in prophetis. [...] Videbat iacentem puerum, videbat in praesepe puerum vagientem, iacentem Dei Filium, suum Filium, unum Filium: videbat iacentem, et conferebat quae audierat, quaeque legerat, cum his quae videbat».[61] Committamus nos Ei quae melius quam quivis alius potest nos docere quomodo legere, meditari, orare et contemplari Deum qui adest in nostra vita usque mansurus.

Datum Romae, Laterani, die XXX mensis Septembris, anno MMXX, Pontificatus Nostri octavo.

 

Franciscus
 


 

[1] «Deus qui beato Hieronymo presbytero suavem et vivum Scripturae Sacrae affectum tribuisti, da, ut populus tuus verbo tuo uberius alatur et in eo fontem vitae inveniet», collecta Missae Sancti Hieronymi, Missale Romanum, editio typica tertia, Civitas Vaticana 2002.

[2] Ep. 22,30: CSEL 54, 190.

[3] AAS 12 (1920), 385-423.

[4] Cfr Audientiae Generales diebus 7 et 14 Novembris 2007: Insegnamenti, III, 2 (2007), 553-556; 586-591.

[5] Synodus Episcoporum, Nuntius ad Populum Dei XII Coetus Generalis ordinarii (24 Octobris 2008).

[6] Cfr AAS 102 (2010), 681-787.

[7] Chronicum 374: PL 27, 697-698.

[8] Ep. 125,12: CSEL 56, 131.

[9] Ep. 122,3: CSEL 56, 63.

[10] Cfr Meditatio matutina, 10 Decembris 2015. Dictum relatum est in: A. Louf, Sotto la guida dello Spirito, Qiqaion, Magnano (BI) 1990, 154-155.

[11] Cfr Ep. 125,12: CSEL 56, 131.

[12] Cfr VD, 89: AAS 102 (2010), 761-762.

[13] Cfr Ep. 125,9.15.19: CSEL 56, 128.133-134.139.

[14] Vita Malchi monachi captivi 7,3: PL 23, 59-60; Opere storiche e agiografiche, a cura di B. Degórski, Opere di Girolamo, XV, Città Nuova, Roma 2014, 196-199.

[15] Praef. Esther 2: PL 28, 1505.

[16] Cfr Ep. 108,26: CSEL 55, 344-345.

[17] Ep. 52,8: CSEL 54, 428-429; cfr VD, 60: AAS 102 (2010), 739.

[18] Praef. Paralipomenon LXX, 1.10-15: SCh 592, 340.

[19] Praef. in Pentateuchum: PL 28, 184.

[20] Ep. 80,3: CSEL 55, 105.

[21] Nuntius occasione data XXIV sollemnis Sessionis publicae Pontificiarum Academiarum, 4 Decembris 2019: L’Osservatore Romano, 6 Decembris 2019, p. 8.

[22] VD, 30: AAS 102 (2010), 709.

[23] Ep. 125,15.2: CSEL 56, 133.120.

[24] Ep. 3,6: CSEL 54, 18.

[25] Cfr Praef. Iosue, 1,9-12: SCh 592, 316.

[26] Homilia in Psalmum XCV: PL 26, 1181; cfr S. Girolamo, 59 Omelie sui Salmi (1-115), a cura di A. Capone, Opere di Girolamo, IX/1, Città Nuova, Roma 2018, 357.

[27] Cfr Vita S. Pauli primi eremitae, 16,2: PL 23, 28; Opere storiche e agiografiche, op. cit., p. 111.

[28] Cfr In Isaiam Prol.: PL 24, 17; S. Girolamo, Commento a Isaia (1-4), a cura di R. Maisano, Opere di Girolamo, IV/1, Città Nuova, Roma 2013, 52-53.

[29] Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. Dei Verbum, 14.

[30] Cfr ibid.

[31] Cfr ibid., 7.

[32] Ep. 53,5: CSEL 54, 451; S. Girolamo, Le lettere, a cura di S. Cola, II, Città Nuova, Roma 1997, 54.

[33] Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. Dei Verbum, 12.

[34] Ibid., 24.

[35] Cfr ibid., 25.

[36] Cfr ibid., 21.

[37] N. 56; cfr In Psalmum CXLVII: CCL 78, 337-338; S. Girolamo, 59 Omelie sui Salmi (119-149), a cura di A. Capone, Opere di Girolamo, IX/2, Città Nuova, Roma 2018, p. 171.

[38] Cfr Litt. ap. motu proprio datae Aperuit illis (30 Septembris 2019).

[39] Cfr Adhort. ap. Evangelii gaudium, 152.175: AAS 105 (2013), 1083-1084.1093.

[40] Cfr Ep. 52,3: CSEL 54, 417.

[41] Cfr VD, 72: AAS 102 (2010), 746-747.

[42] Ioannes Paulus II, Epistula ad artis cultores (4 Aprilis 1999), 5: AAS 91 (1999), 1159-1160.

[43] Cfr Denzinger-Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum, 1506.

[44] 25 Aprilis 1979: AAS LXXI (1979), 557-559.

[45] Adhort. ap. Evangelii gaudium, 116: AAS 105 (2013), 1068.

[46] Hom. in Ezech. I, 7: PL 76, 843D.

[47] Cfr Adhort. ap. Evangelii gaudium, 116: AAS 105 (2013), 1068.

[48] Cfr P. Ricoeur, Sur la Traduction, Bayard, Paris 2004.

[49] Cfr Adhort. ap. Evangelii gaudium, 24: AAS 105 (2013), 1029-1030.

[50] L. Wittgenstein, Tractatus logico-philosophicus, 5.6.

[51] Adhort. ap. Evangelii gaudium, 31: AAS 105 (2013), 1033.

[52] Cfr G. Steiner, After Babel. Aspects of Language and Translation, Oxford University Press, New York 1975.

[53] Cfr Ep. 15,1: CSEL 54, 63.

[54] Ibid., 15,2: CSEL 54, 62-64.

[55] Ibid., 16,2: CSEL 54, 69.

[56] Ibid., 82,2: CSEL 55, 109.

[57] Cfr Adhort. ap. Evangelii gaudium, 99: AAS 105 (2013), 1061.

[58] Ep. 60,10: CSEL 54, 561.

[59] Sulpicius Severus, Dialogus I, 9, 5: SCh 510, 136-138.

[60] Ep. 52,7: CSEL 54, 426.

[61] Homilia de nativitate Domini IV: PL Suppl. 2,191.



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana