Index   Back Top Print

[ LA ]

FRANCISCUS

EPISTULA DATA
ANGELO S.R.E. CARDINALI SCOLA

 

Venerabili Fratri Nostro
Angelo S.R.E. Cardinali Scola
Archiepiscopo Metropolitae Mediolanensi

Octingentesimus et quinquagesimus iam appetit annus ex quo tempore Trium Regum Magorum exuviae Coloniam sunt translatae atque ibidem in mirabilis artis scrinio servatae. Fulgida stella duce, gaudentes ad Iesum infantem illi quondam accesserut dona daturi Eumque adoraturi. Eorum nunc reliquiae in cathedrali templo reconditae non modo ornamentum ac splendorem ipsi templo praebent, verum etiam frequentium peregrinatorum concitant animos fidemque roborant.

Admodum ideo aequum est et convenit ut eventus hic congruenter commemoretur et optimo iure extollatur. Celebratio enim haec copiam dat et facultatem non huius rei dumtaxat memoriam repetendi, verum istis in locis ferventiorem religionis sensum concitandi.

Divina igitur suffragante gratia, consequentis mensis Septembris die XXVIII sollemnia agentur atque augustiori ritu Missa celebrabitur, quae veluti fastigium habetur illorum commemorationis, frequenti adstantium ecclesiasticorum laicorumque corona.

Quocirca cumVenerabilis Frater Noster Ioachimus S.R.E. Cardinalis Meisner, Archiepiscopus quondam Metropolita Coloniensis, rogavisset ut te mitteremus, Mediolani Pastorem, utpote cum illorum trium Regum quae superesse dicuntur ista ex urbe iter Coloniam olim suscepissent, huic postulationi obsecundandum iudicavimus, quo ritus ille elatius et luculentius perageretur. Ad te ideo animum convertimus, personam inibi Nostram gerere paratum. Itaque permagna moti affectione, te, Venerabilis Frater Noster, Missum Extraordinarium Nostrum renuntiamus et constituimus ad celebrationem quam supra diximus Coloniae memorato die mensis Septembris agendam.

Novo Pastori Coloniensi, Rainerio Mariae S.R.E. Cardinali Woelki, memorato Archiepiscopo emerito, Episcopis Auxiliaribus, universis igitur participibus fidelibusque inibi cunctis voluntatem Nostram benignam ostendes, ac pariter cohortationem ad pristinam illam pietatem repetendam Dominique nutum parendum. Omnibus Nostro nomine auctoritateque Benedictionem Apostolicam impertias volumus, quae sit animorum renovationis signum et futuro de tempore supernarum gratiarum documentum, ab omnibus pro Nostro Petrino munere frugifere absolvendo simul preces petentes.

Ex AedibusVaticanis, die VI mensis Augusti, in Transfiguratione Domini, anno MMXIV, Pontificatus Nostri secundo.

 

FRANCISCUS

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana