Index   Back Top Print

[ LA ]

FRANCISCUS

EPISTULA DATA
FRANCISCO S.R.E. CARDINALI MONTERISI

 

Venerabili Fratri Nostro
FRANCISCO S.R.E. CARDINALI MONTERISI
Archipresbytero Emerito Basilicae Papalis Sancti Pauli in Urbe

Sollemni modo celebrans memoriam sacratissimae noctis, in qua Dominus noster Iesus Christus de morte transivit ad vitam, Ecclesia in cereo paschali incidit numerum anni currentis cum verbis: "Ipsi gloria et imperium per universa aeternitatis saecula". Re vera, antequam in caelum ascenderet, Jesus discipulis suis dixit: "Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. Euntes ergo docete omnes gentes" (Mt 28,18-19). Quod grave mandatum Ecclesia iugiter conata est congruenter explere, per saecula reverenter aestimans et edocens homines, ac praecipue legitimos principes et reges Nationum, simulque pro eis orans, memoria tenens Christum, verum Deum et Hominem, unicum Redemptorem hominis, Regem esse qui venit in mundum, ut testimonium perhiberet veritati (cfr Io 18,37), eumque omnes in suum Regnum conducere velle.

Idcirco attente nunc respicimus Iaponiam, postquam sese abdicavit, progrediente aetate, eius imperator Akihito, qui triginta annos regnavit quique etiam multum contulit ut consuetudinis et cooperationis rationes inter Iaponiam et Ecclesiam Catholicam feliciter usque vigerent ac progrederentur. Cum autem Nobis felix notitia allata sit quod novus Iaponiae imperator Naruhito thronum adipiscetur, qui sane sui patris hereditatem suscipiens, populi bono prospicere studebit, de hac re omnino laetamur.

Cum autem civiles Iaponiae Auctoritates probandum desiderium manifestaverint, ut ad inthronizationis festivitatem quidam Pater Purpuratus mitteretur, Nos fidenter eligimus ac Nostrum Missum Extraordinarium nominamus te, qui inter proximos Decessorum Nostrorum ac Noster in opere socios computaris. Quapropter volumus ut Tokiensi in urbe capiti die XXII proximi mensis Octobris Nostris vicibus fungaris Nostramque geras Personam. Mandamus simul ut novo Imperatori fervidam significes Nostram gratulationem et optima vota, quibus toti Iaponiae Nationi, Nobis carissimae, ab omnipotenti et misericordi Deo constantem pacem et prosperitatem expetimus. Quae plena benignitatis verba illuc venientes Ipsi iterare mox properabimus.

Scias profecto volumus, Venerabilis Frater Noster, hanc missionem tuam Nos precibus esse comitaturos, intercedentibus Beatissima Maria Virgine, Regina caeli et terrae, et sancto Ioanne Paulo II, magno Decessore Nostro. Denique Benedictionem Apostolicam, caelestis gratiae pignus, tibi amanter impertimus, ex qua Deus concedere vellet de rore caeli et de pinguedine terrae (cfr Gn 27,28) universis dilectis filiis nobilis Iaponiensis populi qui serenissimum Imperatorem Naruhito laetantes consalutant, dum optamus ut caelitus eidem cuncta obveniant bona in totius Nationis beneficium.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXIII mensis Septembris, anno MMXIX, Pontificatus Nostri septimo.

 

FRANCISCUS



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana