Index   Back Top Print

[ LA ]

FRANCISCUS

EPISTULA DATA
ADEODATO S.R.E. CARDINALI  NZAPALAINGA, C.S.Sp.

 

Venerabili Fratri Nostro
ADEODATO S.R.E. Cardinali NZAPALAINGA, C.S.Sp.
Archiepiscopo Metropolitae Banguensi

Dominus noster Iesus Christus, Universorum Rex, qui venturus est iudicare vivos et mortuos die novissimo, antea cupit cunctis hominibus occurrere tamquam misericors Salvator, quod varii sancti enuntiare consueverunt. Potissimum sane dilectus Decessor Noster sanctus Ioannes Paulus II, qui Faustinam Kowalska inter sanctos adnumeravit, ingenti adstante fidelium agmine, anno MM in Dominica II post Pascham, eandemque Dominicam pro universa Ecclesia veluti sollemnitatem Divinae Misericordiae instituit et omnibus deinceps singulis annis celebrandam commendavit. Etenim ipse Dominus hoc voluit et petentibus gratias singulares illa die largiter Se concessurum promisit. Attamen Ipse nos quoque vult misericordes sicut Pater iugiter esse erga alios homines quos ad suam imaginem Deus creavit.

Venerabilis Frater Noster Philippus Nakellentuba S.R.E. Cardinalis Ouédraogo, Archiepiscopus Metropolita Uagaduguensis, dudum invitavit Nos ad IV Congressum Totius Africae de Divina Misericordia celebrandum in Sanctuario Nationali Beatae Mariae Virginis. Cum autem Ipsi adesse nequierimus, quendam Purpuratum libentes ad celebre Sanctuarium Yagmense mittere statuimus qui personam Nostram gereret. Te ergo, Venerabilis Frater Noster, ad honorificam hanc missionem destinamus, qui de catholica fide proclamanda ac tuenda valde es sollicitus atque digne praees Nobis dilectae Banguensi Ecclesiae, ubi quattuor ante annos laeto animo extraordinarium Annum Misericordiae sollemniter incohavimus. Itaque nunc hisce Litteris Nostrum Missum Extraordinarium te nominamus ad memoratum Congressum de Divina Misericordia die XXIV proximi mensis Novembris debite concludendum.

Liturgicis celebrationibus Nostro nomine praesidebis Nostramque benignam istic adstantibus significabis salutationem, praesertim eiusdem communitatis assiduo Pastori ceterisque Fratribus in Episcopatu nec non civilibus auctoritatibus. Populum deinde congregatum hortaberis ut Matrem Misericordiae pientissime colant et una cum ea Deum magnificent, “quia respexit humilitatem ancillae suae, ... qui potens est, et sanctum nomen eius, et misericordia eius in progenies et progenies timentibus eum” (Lc 1,48-50). Etiam pulchre ac pie dicit ei sanctus Bernardus sua in celeberrima oratione: “Memorare, o piissima Virgo Maria, non esse auditum a saeculo, quemquam ad tua recurrentem praesidia, tua implorantem auxilia, tua petentem suffragia, esse derelictum”. Hoc autem nunc maximi videtur momenti, quoniam, tertio inito christianae aetatis millennio, Misericordia Divina pro nostris temporibus gratia valde est necessaria.

Nos precibus tuam sustinebimus magni ponderis missionem, dum iam nunc enixe te, Venerabilis Frater Noster, committimus amantissimae tutelae sanctae Dei Genetricis ac semper Inclitae Virginis Mariae. Apostolicam denique Nostram Benedictionem prolixe tibi imprimis elargimur, cum omnibus ad quos nunc mitteris communicandam.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXX mensis Octobris, anno MMXIX, Pontificatus Nostri septimo.

 

FRANCISCUS



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana