Index   Back Top Print

[ LA ]

FRANCISCUS

EPISTULA DATA
CONRADO S.R.E. CARDINALI KRAJEWSKI

 

Venerabili Fratri Nostro
Conrado S.R.E. Cardinali Krajewski
Eleemosynario Apostolico

Insignem sane Lodziensem Ecclesiam novimus mox celebraturam centesimam anniversariam memoriam a sua institutione: quae laeta commemoratio profecto causa est ut fideles eiusdem pro divinis beneficiis tot per annorum spatium concessis imo ex corde misericordi Deo gratias agant simulque, heredes conscii uberis patrimonii, magis magisque studeant fidem corroborare, communionem fovere et hominibus quovis auxilio indigentibus summa caritate succurrere.

Sicut quondam Decessor Noster Benedictus XV benigne accepit petitionem, ut propter populi salutem aeternam dioecesis Lodziensis institueretur, ita Nos, huius dilectissimae Ecclesiae desiderantes spiritualem progressum, libenter volumus favere celebrationibus iubilaribus et laudare incepta, hac obveniente opportunitate, inchoata sub diligenti moderamine Venerabilis Fratris Gregorii Ryś, Archiepiscopi Metropolitae eiusdem Sedis.

Quam ob rem cupimus illuc uti Legatum Nostrum dignum Patrem Purpuratum mittere ut per eum affectus et aestimationem Nostram Pastoribus et Christifidelibus ibi degentibus ostendamus. Te igitur, Venerabilis Frater Noster, ad honorificam certo hanc missionem explendam aptum arbitramur, qui amatissimae illius communitatis eminens Filius, fidus Noster es cotidianae sollicitudinis de pauperibus et indigentibus Socius uti Eleemosynarius Apostolicus. Ideo nominamus te Nostrum Missum Extraordinarium ad celebrandam centesimam anniversariam memoriam a die quo condita est dioecesis Lodziensis, quae interea archidioecesis metropolitana facta est, sed ante omnia, manens in Christo, sicut palmes in viti vera, fert fructum multum (cfr Io 15,5), qui sunt tot Sancti, Beati et Servi Dei hoc per saeculum ibidem viventes et operantes. Ex iis autem nominatim memorare cupimus Servam Dei Stanislavam Leszczyńska, praeclaram illius terrae filiam, quae, veluti mater ac obstetrix, etiam opressoribus in campo captivorum constipationis repetebat numquam licere infantes occidere, quaeque iugiter vitae serviit.

Cum sanctitatis exempla contemplamur, nempe testificationes quae utiles sunt ad nos concitandos et permovendos, studeamus unusquisque suam viam reperire et meliora ex se trahere. Omnes ad testimonium reddendum vocamur (cfr Gaudete et exsultate, 11). His verbis vix duos ante annos, credentes ad renovandum continuum sanctitatis studium invitavimus. Quae vero nunc per Te, Venerabilis Frater Noster, ad carissimam Tibi et Nobis communitatem Archidioecesis Lodziensis repetere cupimus.

Die igitur XII proximi mensis Decembris illic vices Nostras ages, praesidebis liturgicis ritibus in cathedrali ecclesia sancto Stanislao Kostka dicata itemque inchoabis celebrationes Anni Iubilaris. In hac occasione omnes nomine Nostro salutabis atque ad renovatum studium apostolicum hortaberis ita ut, vi spei quae ex fide oritur, amore erga Deum accensi eucharistica pietate, actuosa caritate ac tota vita laudes Ipsi praebeant, quoniam in aeternum misericordia eius.

Nos precibus tuam sustinebimus magni ponderis missionem, dum iam nunc enixe te, Venerabilis Frater Noster, committimus amantissimae tutelae Sanctae Dei Genetricis Virginis Mariae Reginae Poloniae et sancti Ioannis Pauli II, qui eodem anno natus est ac Lodziensis illa communitas, quam etiam uti Supremus Pastor ipse invisit. Apostolicam denique Nostram Benedictionem copiose tibi imprimis elargimur, cum omnibus ad quos mitteris profuse communicandam.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXVI mensis Novembris, anno MMXX, Pontificatus Nostri octavo.

 

FRANCISCUS



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana