Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

CONSENTINA ET ALIARUM*

NOVA QUARUNDAM CIRCUMSCRIPTIONUM
CALABRAE DICIONIS DISPOSITIO

 

Quo aptius et efficacius christiani gregis necessitatibus ac regimini consuli possit, visum est, iuxta illa quae tum Concilium Vaticanum II suadet, tum aetas nostra poscit, in Calabriae dicione nonnullas circumscriptiones ecclesiasticas nova rerum dispositione temperare. Qua re, auditis sive locorum Ordinariis, sive etiam Conferentia Episcoporum Calabra, re bene cogitata, de apostolica Nostra potestate haec quae sequuntur decernimus. A dioecesi Cassanensi municipia quae vulgo Scalea, Aieta, Orsomarso, Papasidero, Praia a Mare, San Nicola Arcella, Santa Domenica Taleo, Santa Maria del Cedro, Tortora et Verbicaro nuncupantur, seiungimus atque dioecesi S. Marci adscribimus. Quoniamque ex iis quae enumeravimus Scalea municipium incolarum frequentia, industria, negotiisque floret, dioecesim S. Marci in posterum « Marci Argentanensis-Scaleensem » appellandam esse censemus. A dioecesi praeterea Cariatensi municipia distrahimus, quorum sunt nomina : Belvedere di Spinello, Caccuri, Carfizzi, Casabona, Castelsilano, Cerenzia, Cirò, Cirò Marina, Crucoli, Melissa, Pallagorio, S. Nicola dell'Alto, Savelli, Strongoli, Umbriatico et Verzino, quae dioecesi Crotonensi adnectimus; a Crotonensi vero paroeciam S. Leonardi detrahentes, quae est in pago Cutro, Ecclesiae Sanctae Severinae assignamus. Insuper a dioecesi S. Marci Bisinianensem dioecesim dividimus, atque archidioecesi Consentinae perpetuo aeque principaliter adiungimus; item dioecesim Cariatensem, distractis territoriis quae supra digimus, archidioecesi Rossanensi aeque principaliter in perpetuum unimus. Consentinus igitur Archiepiscopus, Bisinianensis etiam Episcopus appellabitur, Rossanensis etiam Cariatensis. Documenta et acta quae quomodo libet sive personas sive res attingant harum dioecesium, ad unamquamque Curiam mittantur in tabulario rerum religiosarum summa cura custodienda. Ad clerum quod attinet, decernimus ut, simul ac hae Litterae ad effectum deductae fuerint, ilico sacerdotes dioecesani ei circumscriptioni addicantur, in qua beneficium vel officium habeant ; ceteri vero sacerdotes, clerici, atque Seminarii tirones ei, in qua legitimum habeant domicilium. Poterit tamen Ordinarius uniuscuiusque dioecesis congruas ob causas atque collatis cum sacerdotibus aut clericis, quorum interest, consiliis, aliter de incardinatione statuere. Has vero Litteras Nostras Venerabilis Frater Aurelius Sorrentino exsequetur, Archiepiscopus Rheginensis atque Episcopus Bovensis, idemque Conferentiae Calabrorum Episcoporum Praeses, cui nempe iura facimus ad rem necessaria, sive per se ipse, sive per alium modo in ecclesiastica dignitate constitutum. Re autem acta, exempla factae rei sincera quam primum ad Sacram Congregationem pro Episcopis mittet. Contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quarto mensis Aprilis, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo nono, Pontificatus Nostri primo.

CAROLUS Card. CONFALONIERI
Sacri Collegii Decanus

SEBASTIANUS Card. BAGGIO
S. Congr. pro Episcopis Praefectus

Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
Amatus P. Frutaz, Protonot. Apost.


*AAS, vol. LXXI (1979), n. 8, pp. 560-561.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana