Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

RURKELAËNSIS*

CIVILI REGIONE VULGO «SUNDARGARH» A DIOECESI
SAMBALPURENSI DISTRACTA, NOVA CONDITUR
IN INDIA DIOECESIS NOMINE «RURKELAËNSIS»

 

Cum cordi potissimum Nobis sit opus evangelizationis ubique terrarum quam expeditissimum reddere, idcirco Nos, ratam habentes sententiam Venerabilium Fratrum Nostrorum S.R.E. Cardinalium Sacrae Congregationi pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide praepositorum, quae et votis congruit eorum quorum res interest, novam dioecesim ex civili Indiae regione « Sundargarh » condendam esse censemus. Per has igitur Litteras, Apostolica potestate Nostra expeditas, haec Nos decernimus atque iubemus. A dioecesi Sambalpurensi civilem regionem « Sundargarh » seiungimus eademque novam erigimus dioecesim nomine Rurkelaënsem, quam Ecclesiae Metropolitanae Cuttackensi-Bhubanesvarensi suffraganeam constituimus, simul autem statuentes ut novae dioecesis cathedra episcopalis in principe urbis « Rourkela » appellatae sacra aede collocetur utque pro Canonicis Consultores dioecesani, iure quidem electi, ibi instituantur. Mandamus praeterea ut documenta omniaque acta ad novam dioecesim pertinentia rite exarentur certaque eorum exempla, sueto more signata sigilloque impressa, ad Sacram Congregationem pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide cito transmittantur. Quae hic praescripsimus exsequatur Venerabilis Frater Lucianus Storero, Archiepiscopus titulo Tigimmensis atque Apostolicus in India Pro-Nuntius, qui a Nobis est deputatus et facultatibus huius mandati causa instructus, haud excepta facultate eiusdem officii alicui presbytero subdelegandi. Has Nos Apostolicas Litteras sive nunc sive in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quarto mensis Iulii, anno Domini millesimo nongentesimo undeoctogesimo, Pontificatus Nostri primo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
Sacri Collegii Decanus


AGNELLUS Card. ROSSI
S. Congr. pro Gnt. Evang.
seu de prop. Fide Praefectus

Eugenius Sevi, Protonot. Apost. 
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*AAS, vol. LXXI (1979), n. 12, pp. 971-972.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana