Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

CHOLUTECENSIS*

PRAELATURA CHOLUTECENSIS IN HONDURIA AD GRADUM
DIOECESIS ERIGITUR, NOVO INDITO NOMINE CHOLUTECENSIS

 

In hac beatissimi Petri Cathedra divino consilio constituti, Nos sane decet Christifidelium omnium bono providere atque ea, quae ad ipsorum salutem magis spectent, quam diligentissime parare. Qua re, cum comperissemus praelaturam Cholutensem, Apostolicis sub plumbo Litteris « Inter munia » die IX mensis Septembris anno MCMLXIV a Paulo VI, Decessore Nostro, erectam, hisce praesertim temporibus ob catholicorum fidelium copiam ac religiosarum civiliumque rerum incrementa vigere, Nobis visum est sententiam esse accipiendam Honduriae Conferentiae Episcoporum qui ab hac Apostolica Sede postulaverunt ut eadem praelatura ad gradum atque dioecesis dignitatem erigeretur. Audito igitur hoc super negotio Venerabili Fratre Gabriele Montalvo, Archiepiscopo titulo Celenensi, in Republica Honduriae Apostolico Nuntio, atque re mature perpensa, sequentia decernimus. Praelaturam Cholutensem in dioecesium attollimus numerum, novo indito nomine Cholutecensis iisdemque circumscriptam finibus quibus nunc eadem terminatur. Episcopalem sedem in urbe vulgo Choluteca appellata statuimus atque templum ibi exstans Deo in honorem Immaculatae Conceptionis B.M.V. cathedralis dignitate cumulamus iustis cum iuribus. Episcopo autem, praeterquam quod debita ei iura damus, obligationes et onera etiam imponimus, residentium Episcoporum propria. Insuper novam dioecesim suffraganeam facimus Sedi Tegucigalpensi, sicut Episcopum Metropolitae. Canonicorum Collegium in ista dioecesi constituatur iuxta normas per alias Apostolicas sub plumbo Litteras edendas. Interea vero consultores dioecesani deligantur, qui Episcopum consilio et opera iuvent. Mensam episcopalem efficient : Curiae emolumenta, fidelium oblationes atque bona usque adhuc ad eandem mensam praelaticiam pertinentia. Quae ad regimen dioecesis spectant, administrationem, Vicarii Capitularis, sede vacante, electionem, alia id genus, sacri canones religiose serventur. Ad Seminarii aedificationem quod attinet alumnorumque educationem, ratio habeatur iuris canonici praescriptorum, normarum Decreti Concilii Vaticani II « Optatam totius » et peculiarium Sacrae Congregationis pro Institutione Catholica regularum. Seminarii autem alumni ingenio et animi virtutibus praestantes, Romam mittantur, in Pontificium Collegium Pium Latinum Americanum, philosophicis theologicisque disciplinis imbuendi. Dioecesi rite constituta, praelaturae Cholutensis clerus novae dioecesi Cholutecensi eo ipso addictus censeatur. Praeterea isti novae dioecesi praeficimus Venerabilem Fratrem Marcellum Gérin y Boulay, hactenus Episcopum titulo Mibiarcensem et Praelatum Cholutensem, quem proinde a vinculo Sedis titulo Mibiarcensis absolvimus. Haec quae praescripsimus ad effectum adducat ille, qui curam Apostolicae in Honduria Nuntiaturae actu agit, vel ille, qui ab eodem fuerit delegatus sacerdos, qui ad Sacram Congregationem pro Episcopis congrua documenta mittat, de more signata sigilloque munita. Has vero Apostolicas I.itteras sive nunc sive in posterum ratas esse volumus, contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die undetricesimo mensis Augnsti, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo nono, Pontificatus Nostri primo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a Publicis Ecclesiae Negotiis

SEBASTIANUS Card. BAGGIO
S. Congr. pro Episcopis Praefectus

Godefridus Mariani, Protonot. Apost. 
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*AAS, vol. LXXI (1979), n. 14, pp. 1343-1344.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana