Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

DIGOSENSIS*

CIVILI REGIONE VULGO «DAVAO DEL SUR» AB ARCHIDIOECESI DAVAËNSI
 DISTRACTA CONDITUR NOVA DIOECESIS NOMINE «DIGOSENSIS»

 

Sacer praesul Ecclesiae Davaënsis, persuasum sibi habens tot Davaënsibus Christifidelibus provideri satis non posse, nisi per alteram dioecesim proprio pastore praeditam illic opportune erigendam, nuper, consilio Episcopalis Conferentiae Philippinarum Insularum audito, recte ab Apostolica hac Sede petiit ut optatum quadam portione archidioecesis Davaënsis detracta ad effectum adduceretur. Nos igitur, utilitate capta e sententia Venerabilium Fratrum Nostrorum S.R.E. Cardinalium negotiis Sacrae Congregationis pro Episcopis praepositorum, compertum autem habentes idem esse in votis Venerabilis Fratris Brunonis Torpigliani, Archiepiscopi titulo Mallianensis atque in Insulis Philippinis Apostolici Nuntii, certioresque facti de eorum consensu, quorum interest necnon illorum qui id sua interesse contendunt, at praesertim mentem Nostram intendentes in bonum omnium filiorum in memorata regione degentium, vi et potestate Nostra Apostolica ea, quae sequuntur, hisce Litteris decernimus atque iubemus. Ab archidioecesi Davaënsi omnia distrahimus loca, quibus constat et circumscribitur civilis provincia « Davao del Sur » vulgo appellata, iisdemque ita seiunctis novam condimus dioecesim Digosensem cognominandam ipsique Ecclesiae Davaënsi suffraganeam, cuius proinde ipsum pro tempore Episcopum subicimus metropolitico iuri Davaënsis Archiepiscopi. Episcopalem novae dioecesis sedem in urbe cui nomen Digos constituimus templumque paroeciale ibi exstans Deo in honorem B.M.V. omnium gratiarum Mediatricis dicatum Nos gradu et dignitate cathedralis templi exornamus, iisdem videlicet insignibus et privilegiis et honoribus, quae ad cetera talis ordinis templa pertinent; Digosensi autem pro tempore Episcopo tum honores et iura tribuimus tum officia et onera imponimus, quibus et augentur et ligantur omnes Episcopi dioecesani. Donec Capitulam Cathedrale in nova hac dioecesi rite per alias Litteras constituatur, facultatem facimus ut interea eius loco ibi dioecesanus Consultorum coetus deligatur. Statuimus ut episcopalis mensa constet tum Curiae emolumentis tum fidelium stipibus tum etiam iusta bonorum portione, quae ei obveniet ex divisione iuxta can. 1500 C.I.C. facienda. Quae ad Seminarii dioecesani exstructionem necnon ad sacerdotalem tironum educationem et institutionem attinent, tum sacri canones serventur tum normae Decreti Concilii Vaticani II « Optatam totius », tum etiam peculiares regulae Sacrae Congregationis pro Institutione Catholica. Selecti autem sacrorum alumni disciplinis philosophicis et theologicis instruendi necnon ii presbyteri, qui ad sua studia explenda acciti fuerint, ad Pontificium Collegium Philippinum mittantur in Urbe situm. De regimine dioecesis hodie erectae, de administratione, de eligendo Vicario Capitulari sede vacante, de fidelium iuribus et oneribus deque aliis id genus, ea omnino serventur quae iure canonico statuta sunt. Decernimus praeterea ut ibi, erectione novae diecesis ad effectum deducta, presbyteri censeantur ei adscripti Ecclesiae, in cuius finibus officium vel beneficium habent ; ceteri vero clerici, necnon Seminarii alumni, ei addicantur dioecesi, in cuius finibus legitimum habent domicilium. Denique praecipimus ut actorum documenta, quae aut ad novam dioecesim eiusve clerum aut ad fideles aut etiam ad bona temporalia pertinent, ea omnia a Curia Davaknsi ad Digosensem transmittantur, ut ibi in condendo tabulario diligenter custodiantur. Quae per has Litteras statuimus, omnia et singula exsequatur Venerabilis Frater Bruno Torpigliani, quem diximus, a Nobis quidem deputatus et debitis facultatibus instructus, haud excepta facultate eiusdem officii alicui presbytero subdelegandi. Omnibus peractis exaratisque actorum documentis, certa singularum exempla, usitato more etiam signata sigilloque impressa, ad Sacram Congregationem pro Episcopis mittantur. Has Litteras Apostolicas sive nunc sive in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die V mensis Novembris, anno Domini millesimo nongentesimo undeoctogesimo, Pontificatus Nostri secundo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
a publicis Ecclesiae negotiis

SEBASTIANUS Card. BAGGIO
S. Congr. pro Episc. Praefectus

 

Amatus Petrus Frutaz, Protonot. Apost. 
Ioannes De Riccardis, Protonot. Apost. s.n.


*AAS, vol. LXXII (1980), n. 1, pp. 24-26.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana