Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

ASSIDONENSIS-JEREZENSIS*

QUIBUSDAM LOCIS AB ECCLESIA HISPALENSI ALIISQUE
A DIOECESI GADICENSI SEPARATIS NOVA CONDITUR
DIOECESIS NOMINE ASSIDONENSIS-JEREZENSIS

 

Archiepiscopus Hispalensis, sollicitus de aptiore pastorali cura atque regimine dioecesano omnium Christifidelium sibi in praesentia commissorum, nuper effecit ut, re ad Conferentiam Episcopalem Hispaniae relata, peteret ab Apostolica hac Sede ut quibusdam suae archidioecesis distractis locis, iisdemque aliis cumulatis ab Ecclesiae Gadicensi separatis, nova illic conderetur dioecesis. Hac de causa, pro certo scientes participem eiusdem consilii esse Venerabilem Fratrem Aloisium Dadaglio, Archiepiscopum titulo Lariensem et in Hispania Nuntium Apostolicum, certiores etiam facti eorum consensus quorum interest necnon eorum qui id sua interesse contendunt, at maxime animum Nostrum intendentes in ampliorem utilitatem omnium fidelium ubique degentium, Nos de plenitudine potestatis Apostolicae, qua fungimur, hisce Litteris ea quae sequuntur statuimus atque iubemus. Ab archidioecesi Hispalensi distrahimus integra loca quibus constant legeque civili circumscribuntur municipia vulgo nuncupata Alcalá del Valle, Algar, Algodonales, Arcos de la Frontera, Benaocaz, Bornos, El Bosque, Chipiona, Espera, El Gastor, Grazalema, Jerez de la Frontera, Olvera, Prado del Rey, Puerto de Santa María, Puerto Serrano, Rota, Sanlúcar de Barrameda, Setenil, Torrealhaquime, Trebujena, Ubrique, Villaluenga del Rosario, Villamartin, Zahara; quibus accedere pariter censemus pagos vulgo La Ina et Torrecera necnon partem meridianam municipii « Arcos », adhuc ad dioecesim Gadicensem pertinentes ; ex omnibusque simul sumptis locis, quae diximus, novam dioecesim Assidonensem-Jerezensem appellandam, eamdemque ita suis circumscriptam finibus, ad normam pactae conventionis condimus. Eam suffraganeam constituimus archidioecesi Hispalensi, cuius proinde Archiepiscopi metropolitico iuri ipsum pro tempore novae dioecesis Episcopum subiicimus. Eius episcopalem sedem in urbe cul nomen «Jerez de la Frontera» constituimus templumque ibi exstans honori Sanctissimi Salvatoris dicatum Nos ad dignitatem evehimus, qua cathedralia gaudent templa, iisdem videlicet ei datis iuribus et privilegiis ; Assidonensi-Jerezensi pro tempore Episcopo tum honores et iura tribuimus tum officia et onera imponimus, quibus et augentur et ligantur ceteri Episcopi eodem munere fungentes. Decernimus ut et in eius dioecesi instituatur cathedrale Capitulum iuxta regionis morem normasque tempore opportuno edendas. Mandamus ut novae dioecesis mensa episcopalis constet emolumentis Curiae et stipibus fidelium atque iusta portione sibi obventura e bonorum Hispalensis Ecclesiae necnon dioecesis Gadicensis divisione iuxta can. 1500 C.I.C. sedulo facienda. De aedificando novae dioecesis Seminario, deque iis quae ad sacerdotalem tironum educationem et institutionem attinent, tum sacri canones serventur iuris communis tum normae Decreti Concilii Vaticani II «Optatam Totius» tum etiam peculiares regulae Sacrae Congregationis pro Institutione Catholica editae. Lege praeterea sancimus ut ibi, constitutione novae dioecesis ad effectum deducta, sacerdotes censeantur ei adscripti Ecclesiae, in qua ecclesiasticum habent officium vel beneficium ; ceteri clerici necnon Seminarii alumni ei addicantur dioecesi, intra cuius fines legitimum habent domicilium. Praecipimus ut actorum documenta, quae aut ad novam Ecclesiam eiusve clerum aut ad fideles aut etiam ad bona temporalia pertinent, a Curia archidioecesis Hispalensis ad Curiam Assidonensem-Jerezensem transmittantur, ut in condendo tabulario serventur. Quae hisce Litteris statuta sanximus, ea exsequatur Venerabilis Frater Aloisius Dadaglio, quem diximus, a Nobis quidem deputatus debitisque facultatibus instructus, haud excepta facultate talis officii subdelegandi viro in ecclesiastica dignitate constituto. Quibus peractis exaratisque actorum documentis, certa et vera singulorum exempla, sueto more subscripta sigilloque obsignata, Sacrae Congregationi pro Episcopis mittantur. Has Apostolicas Litteras sub plumbo expeditas et nunc et in posterum volumus ratas esse, contrariis omnibus non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die tertio mensis Martii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo, Pontificatus Nostri secundo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 SEBASTIANUS Card. BAGGIO
S. Congr. pro Episc. Praefectus

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Liborius Scaccia, Protonot. Apost. s.n.


*A.A.S., vol. LXXII (1980), n. 3, pp. 260-262

 

© Copyright 1980- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana