Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

HAIDUDOROGHENSIS*

IN IURISDICTIONEM EPARCHIAE HAIDUDOROGHENSIS OMNES
PERPETUO ATQUE STABILITER REDIGUNTUR CHRISTIFIDELIBUS
RITUS BYZANTINI IN UNIVERSA HUNGARIA COMMORANTES

 

Summis Pontificibus, de universa Ecclesia sollicitis seu in spiritale omnium fidelium bonum semper intentis, curae etiam fuit Eparchias in variis Nationibus condere conditasque ita tueri, ut et fidelibus Byzantini ritus apte auxiliarentur in suo ipsorum ritu servando ac profitendo. Quod ad praeclaram Byzantini ritus Eparchiam Haidudoroghensem in Hungaria attinet, quam quidem anno MCMXII Pius X Sanctus Decessor Noster condidit atque ut suffraganeam archidioecesi Strigoniensi subiecit, compertum etiam habemus eam ipso anno MCMLXVIII, cum iam satis crevisset, ab Apostolica Sede impetravisse ut, quotquot in Hungaria commorantes fideles Hungari Byzantinum ritum tuerentur, ii omnes ad tempus in ius eius redigerentur. Nuperrime vero, cum Venerabilis Frater Noster S. R. E. Cardinalis Consilii pro publicis Ecclesiae negotiis Praefectus, de certis eius progressibus rettulisset, decrevimus memoratam Eparchiam novo nunc ac maiore honore insigniendam esse. Nos igitur, optatum explentes omnium quorum magis interest, vi et potestate Nostra Apostolica per has Litteras Christifideles ipsius Byzantini ritus in universa Hungaria degentes in ius et iurisdictionem Eparchiae Haidudoroghensis perpetuo atque stabiliter omnes redigimus, firmis tamen iuribus Exarchatus Apostolici Miskolcensis propriis. Has Nos Litteras Apostolicas nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die septimo decimo mensis Iulii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo, Pontificatus Nostri secundo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 LADISLAUS Card. RUBIN
S. Congr. pro Eccl. Orient. Praefectus

 

Iosephus Del Ton, Protonot. Apost. 
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXII (1980), n. 7, pp. 985-986

 

© Copyright 1980- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana