Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

S. IOSEPH IN BRASILIA*

DETRACTIS NONNULLIS TERRITORIIS AB ECCLESIIS TAUBATENSI ET
 CRUCISMOGIENSI, NOVA DIOECESIS CONDITUR NOMINE S.IOESPH IN BRASILIA

 

Qui in Beati Petri similitudinem universum Christi gregem pascendum suscepimus, videlicet homines ad aeterna destinatos, nihil sane curarum omittimus nullique aut labori aut sollicitudini parcimus, ut munus Nostrum hoc pie sancteque tueamur. Resonant enim in animo Nostro verba illa divini Redemptoris Petro facta ad mare Tiberiadis :«Diligis me plus his? . . . Pasce agnos meos . . . pasce oves meas» (Io. 21, 15-17). Amamus, ergo pascimus. Cum ergo Venerabiles Fratres Iosephus Antonius do Couto, Episcopus Taubatensis, atque Aemilius Pignoli, Episcopus Crucismogiensis, audita Conferentia Episcoporum Brasiliensi, id petierint ut divisis suis Ecclesiis nova exinde conderetur, Nos, consilio ante audito Venerabilis Fratris Carmeli Rocco, Archiepiscopi titulo Iustinianopolitani in Galatia atque in Brasilia Apostolici Nuntii, similiter Venerabilium Fratrum Nostrorum S.R.E. Cardinalium Sacrae Congregationi pro Episcopis praepositorum, apostolica Nostra potestate haec decernimus. A dioecesi Taubatensi municipia detrahimus, quae vulgari sermone cognominant : São José dos Campos, Jacareí, Paraibuna, Santa Branca, Monteiro Lobato ; a diocesi vero Crucismogiensi municipium Igaratá ; atque his terris, prout lege civili terminantur, novam dioecesim condimus Sancti Ioseph in Brasilia appellandam, cuius sedem collocari ab Episcopo in urbe S. José dos Campos statuimus, cathedram vero in templo Sancti Dimae poni, in eadem urbe exstanti, cui debita iura fiunt atque honores proprii cathedralium sacrarum aedium. Condita dioecesis suffraganea erit metropolitanae Sedi Apparitiopolitanae ; item Episcopus Archiepiscopo. Praeterea volumus ut in ea Canonicorum Collegium constituatur, iuxta morem in regione vigentem atque normas suo tempore edendas ; interim tamen Canonicorum loco Consultores dioecesani eligantur, qui Episcopo assint. Mensam episcopalem constituent sive Curiae emolumenta, sive fidelium collationes, sive pars bonorum quae novae dioecesi obvenient, ad normam canonis 1500 C.I.C. Circa Seminarii erectionem clericorumque formationem, serventur praescripta iuris communis, ratione tamen habita Decreti Concilii Vaticani II « Optatam totius » atque regularum a Sacra Congregatione pro Institutione catholica latarum. Suo vero tempore qui ex alumnis meliores fuerint Romam mittantur in Pontificium Collegium Pium Brasilianum ; item quibus fuerint studia explenda sacerdotibus. Condita autem dioecesi, sacerdotes ei Sedi adscripti sint, in qua vel beneficium vel officium habeant ; ceteri vero clerici atque Seminarii tirones ei, in qua legitime degant. Praetera documenta et acta quae novam dioecesim respiciant, ad eius Curiam mittantur, atque in archivo rerum religiosarum serventur. Ceterum Venerabilis Frater Carmelus Rocco has Litteras Nostras ad effectum deducat, vel quem ipse legaverit, factis nempe ad id necessariis facultatibus, modo virum in ecclesiastica dignitate constitutum. Re autem acta, documenta exarentur atque sinceris exemplis ad Sacram Congregationem pro Episcopis cito mittantur. Has vero Litteras volumus nunc et in posterum ratas esse, contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die tricesima mensis Ianuarii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo primo, Pontificatus Nostri tertio.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 SEBASTIANUS Card. BAGGIO
S. Congr. pro Gentium Evang
. Praefectus

 

Praefectus Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Liborius Scaccia, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXIII (1981), n. 2, pp. 147-148

 

© Copyright 1981- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana