Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

KUNDIAVANA*

IN PAPUA NUOVA GUINEA NOVA DIOECESIS
CONDITUR «KUNDIAVANA» NOMINE

 

Ex quo in Papua Nova Guinea sacra Hierarchia constituta est, ex eo sane constans fuit et firmum huius Apostolicae Sedis consilium ut fines dioecesium illius territorii cum finibus provinciarum civilium congruerent ; quam rem magnas utilitates afferre posse, nemo non videt : simul enim, auctis numero Episcopis, vires auget, simul unitati uniuscuiusque dioecesis obtinendae magnopere confert. Audito ergo consilio Venerabilium Fratrum Nostrorum S.R.E. Cardinalium qui Sacrae Congregationi pro Gentium Evangelizatione praesunt, apostolica Nostra potestate haec statuimus. A dioecesi Gorokana territorium civilis provinciae vulgari sermonae Simbu cognominatae, detrahimus, in novaeque dioecesis formam redigimus « Kundiavanae » appellandae atque metropolitanae Sedi Montis Hagensis subiciendae, ita ut dioecesis Gorokana deinceps tantum territorium civilia provinciae Eastern Highlands comprehendat. Sedem novae dioecesis in urbe Kundiawa collocamus, cathedram in templo S. Ioannis Evangelistae, in eadem urbe, factis nempe iuribus quae templorum cathedralium sunt propria. Item dum Canonicorum Collegium non constituetur, dioecesani consultores eligantur, Episcopum consilio et opera iuvaturi. Cetera omnia : quae respiciunt mensam, administrationem dioecesis Sede vacante, electionem Vicarii Capitularis suo tempore, distributionem cleri post has Litteras ad effectum deductas, hisque similia iure Canonico temperentur. Ceterum quae iussimus Venerabilis Frater Franciscus De Nittis exsequetur, Archiepiscopus titulo Tunetensis atque in Papua Nova Guinea Pro-Nuntius Apostolicus ; qui poterit etiam alium delegare, modo virum in ecclesiastica dignitate constitutum. Re vero acta, documenta exarentur quorum exempla sincere conscripta ad Sacram Congregationem pro Gentium Evangelizatione cito mittantur. Contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die octavo mensis Iunii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo altero, Pontificatus Nostri quarto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 AGNELLUS Card. ROSSI
S. Congr. pro Gentium Evang. Praefectus

 

Liborius Scaccia, Protonot. Apost. 
Renatus Ausiello, Protonot. Apost. s.n.


*A.A.S., vol. LXXIV (1982), n. 9, pp. 974-975

 

© Copyright 1982- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana