Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

NKAYENSIS*

NONNULLIS TERRITORIIS DETRACTIS A DIOECESI DE POINTE
NOIRE, NOVA CONSTITUITUR DIOECESIS NOMINE NKAYENSIS

 

Quandoquidem Christi Ecclesia catholica, Spiritus Sancti gratia, Episcoporum Missionariorumque labore usquequaque fines profert, ut Christus, Dei Filius adorandus, praedixerat ac parabolis adumbraverat (cf. Mat 13, 1 sqq.), oportet sane interdum singularum Ecclesiarum limites nostris his aptare temporibus, interdum vero omnino novas condere dioeceses, in christianorum commodum et utilitatem : quo enim plures fuerint per orbem terrarum constitutae Sedes, eo plures erunt et ipsi pastores, qui labore, consilio singulis credentium coetibus praesto sint. Qua re, cum Venerabiles Fratres Nostri S. R. E. Cardinales Sacrae Congregationi pro Gentium Evangelizationi praepositi, bene fieri censuerint, si in Congo nova Sedes episcopalis conderetur ; Nos re bene reputata ac sententiam rogatis iis omnibus quorum interesset, haec de re statuimus atque iubemus. A dioecesi de Pointe Noire partem orientalem detrahimus, qua civiles regiones comprehenditur vulgo Niari, Lekoumou, Bouenza, eamque in novae dioecesis formam redigimus, quae ab urbe principe regionis, Nkayiensis cognominabitur, atque archidioecesi Brazzapolitanae suffraganea erit. Episcopi cathedra in templo urbis Nkayi maiore collocabitur, quod cathedrale nempe erit cum iuribus omnibus cathedralium templum. Item statuimus ut Presbyterorum Consilium et Consultores dioecesani deligantur ad Iuris Canonici normas, quibus Episcopus Nkayiensis utatur. Ceterum quae mandavimus Venerabilis Frater Ioannes Bulaitis, Archiepiscopus titulo Naronensis atque in Congo Pronuntius apostolicus, ad exitum deducet, factis necessariis potestatibus, quas poterit et alii delegare, modo viro in ecclesiastica dignitate constituto. Re vero acta documenta exarari faciet atque ad Sacram Congregationem de Propaganda Fide cito mittet. Contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto mensis Decembris, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo tertio, Pontificatus Nostri sexto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 AGNELLUS Card. ROSSI
S. Congr. pro Gentium Evang. Praefectus

 

Eugenius Sevi, Protonot. Apost. 
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXVI (1984), n. 3, pp. 256-257

 

© Copyright 1983- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana