Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

MBANZACONGENSIS*

IN ANGOLA NOVA DIOECESIS CONDITUR NOMINE
MBANZACONGENSIS AB URBE REGIONIS PRINCIPE

 

Ex quo superno Dei consilio universae Christi Ecclesiae praepositi sumus patres ac pastores, ex tunc profecto omnes Nostrae et cogitationes, et curae, et sollicitudines eo confluere coeperunt, unde maiora bona atque utilitates christianae familiae orerentur : urgent enim cum divinae Prophetarum hortationes (cf. Ezech 34), tum etiam ipsius Christi Redemptoris verba : pasce, Petre, agnos, pasce oves (cf. Io 21, 15-17). Quam ob rem, cum Venerabilibus Fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus Sacrae Congregationis pro Gentium Evangelizatione praepositis visum esset bene fieri si in Angola nova dioecesis constitueretur detracta, provincia Zairensi ab Ecclesia Uiiensi, Nos re bene reputata, post petitum consilium ab iis ad quos res respiceret, apostolica Nostra potestate haec statuimus. A dioecesi Uiiensi territorium Zairensis provinciae, ut est lege civili circumscripta separamus, in novaeque dioecesis formam redigimus, quae ab urbe vulgo « Mbanza Congo » principe regionis Mbanzacongensis cognominabitur (olim haec urbs São Salvador appellabatur), cuiusque templum cathedrale erit sacra aedes B. M. V. Immaculatae ibi loci exstans, in quo videlicet sacer Praesul Cathedram suae potestatis collocabit. Quae iura talibus templis fieri solent, eadem et huic concedimus. Praeterea modo natam Ecclesiam metropolitanae Sedi Luandensi suffraganeam facimus, cuius Antistiti Episcopus Mbanzacongensis ad normam iuris subicietur. Quae vero mensam novae dioecesis respiciunt, iura et onera cleri atque populi, servanda documenta, electionem Vicarii dioecesani, similia, ad amussim leges Canonicae custodiantur. Ceterum has Litteras Nostras ad exitum deducet Venerabilis Frater Fortunatus Baldelli, Archiepiscopus titulo Mevaniensis (vel quem ipse legaverit) atque in Angola Apostolicus Delegatus, cui omnes facultates facimus ad rem perficiendam. Re vero acta, documenta exarabit et sinceris exemplis ad Sacram Congregationem mittet de Propaganda Fide. Contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die septima mensis Novembris, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo quarto, Pontificatus Nostri septimo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 
DERMOT J. RYAN
Archiep. emerit. Dublinen.
Congr. pro Gentium Evang. Pro-Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Laurus Governatori, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXVII (1985), n. 2, pp. 109-110

 

© Copyright 1984- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana