Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

URDANETENSIS*

DISTRACTO TERRITORIO AB ARCHIDIOECESI
LINGAYENSI-DAGUPANENSI
NOVA CONSTITUITUR DIOECESIS URDANETENSIS

 

Non raro catholicorum utilitas postulat ut alicuius ecclesiasticae circumscriptionis fines mutentur et nova disponantur ratione ; quod cum contingit, Nostrum est diligenti cura consulere ut omnia bene cedant. Qua re, quoniam Venerabilis Frater Fridericus G. Limón, Archiepiscopus Lingayensis-Dagupanensis, ob magnam fidelium copiam in sua archidioecesi degentium, audita Conferentia Episcopali in Insulis Philippinis, postulavit ut distracto ab eadem archidioecesi territorio, nova constitueretur dioecesis, Nos, cognita propensa sententia Venerabilis Fratris Brunonis Torpigliani, Archiepiscopi titularis Mallianensis, in Insulis Philippinis Apostolici Nuntii, et auditis Venerabilibus Fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus Sacrae Congregationis pro Episcopis negotiis agendis praepositis, aeque fieri censuimus si postulationi concederemus. Hinc, Nostra Apostolica auctoritate et potestate, haec quae sequuntur decernimus, quorum interest vel eorum qui sua interesse praesumunt suppleto consensu. Ab archidioecesi Lingayensi-Dagupanensi detrahimus territorium harum paroeciarum, quae hic recensentur : The Holy Cross (Alcala) ; St. Louis Bertrand (Asingan) ; St. Adolfus (Balungao) ; The Holy Child (Binalonan) ; Our Lady of the Nativity (Natividad) ; St. Jude Thaddeus (Pozorrubio) ; St. Anthony of Padua (Rosales) ; St. Bartholomew (San Manuel) ; Our Lady of the Pillar (Sta. Maria) ; St. Nicholas of Tolentino (San Nicolas) ; St. Paschal Baylon (San Quintin) ; St. Thomas Aquinas (Sto Tomas) ; Our Lady of Mt. Carmel (Sison) ; St. Patrick (Tayug) ; Our Lady of the Immaculate Conception (Umingan) ; Our Lady of the Immaculate Conception (Urdaneta) ; St. Anthony, the Abbot (Villasis) ; Our Lady of Mt. Carmel (Carmen, Rosales) ; insuper territorium harum quasi-paroeciarum : Our Lady Queen of the Universe (San Jose, Urdaneta) ; Our Lady of the Miraculous Medal (Panganiban, Tayug) ; St. Vincent Ferrer (Bantug, Asingan) : et ex ita deducto utroque territorio novam constituimus dioecesim Urdanetensem, iisdem circumscriptam finibus, quibus idem duplex territorium in praesens definitur, eiusque sedem episcopalem in urbe Urdaneta collocamus et templum paroeciale ibidem situm et Conceptioni Immaculatae Beatae Mariae Virginis dicatum ad gradum et dignitatem Ecclesiae Cathedralis evehimus, insignibus et privilegiis ornatum, quae eiusmodi Ecclesiarum sunt propria. Eandem dioecesim suffraganeam facimus archidioecesi Lingayensi-Dagupanensi, eiusque Episcopum pro tempore, cum ceteris Praesulibus locorum Ordinariis per omnia exaequatum, iuri metropolitico Archiepiscopi Lingayensis. Dagupanensis subicimus. Ut autem Pastor noviter institutae dioecesis sicut decet adiuvetur, praecipimus ut quam primum collegium consultorum pro iure eligatur, et ad eius dignam et congruam sustentationem providendam, statuimus ut hoc fiat Curiae emolumentis, fidelium oblationibus et portione ei obventura ex divisione, ad normam canonis 112 C. I. C. facienda, bonorum quae hucusque mensae episcopalis Lingayensis-Dagupanensis fuerunt. Quod ad seminarium condendum et ad candidatorum formationem attinet, praescripta iuris communis servari volumus normasque a Sacra Congregatione pro Institutione Catholica statutas, simul monentes ut selecti seminarii alumni in philosophicis et theologicis disciplinis erudiendi, atque sacerdotes studiis penitus excolendi, Romam mittantur ad Pontificium Collegium Philippinum. Item servari sacros canones volumus, quoad novae dioecesis regimen et administrationem necnon, sede vacante, administratoris dioecesani electionem, fidelium iura et onera et alia id genus. Denique decernimus ut, dioecesis constitutione perfecta, sacerdotes Ecclesiae habeantur ascripti, in cuius territorio ecclesiasticum habeant officium ; ceteri vero sacerdotes, clericis et seminarii alumni, illi Ecclesiae incardinati maneant vel incardinentur, in cuius territorio legitimum habeant domicilium ; et acta atque instrumenta, quae ad constitutam dioecesim, ad eius fideles et ad bona temporalia forte contingant, a Curia Lingayensi-Dagupanensi ad Curiam Urdanetensem mittantur, ut in tabulario serventur. Haec omnia perficienda committimus Venerabili Fratri Brunoni Torpigliani, necessariis et opportunis eidem factis facultatibus etiam delegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito, re acta, instrumentorum sincera exempla ad Sacram Congregationem pro Episcopis mittendi, rite signata et sigillo impressa. Quae statuimus, nunc et in posterum firma servari iubemus. Contrariis quibuslibet nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die duodecimo mensis Ianuarii, anno millesimo nongentesimo octogesimo quinto, Pontificatus Nostri septimo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 BERNARDINUS Card. GANTIN
S. Congr. pro
Episcopis Praefectus

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Laurus Governatori, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXVII (1985), n. 8, pp. 705-707

 

© Copyright 1985- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana