Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

CIVITATUM FOEDERATARUM AMERICAE SEPTEMTRIONALIS*

IN FOEDERATIS CIVITATIBUS AMERICAE SEPTEMTRIONALIS
EPARCHIA CONDITUR PRO FIDELIBUS CHALDAICI RITUS

 

Mense Ianuario, anno millesimo nongentesimo octogesimo altero, filiis Nostris de ritu Chaldaico consulere cupientes, in Foederatis Civitatibus Americae Septemtrionalis degentibus, Exarchatum Apostolicum constituimus, quo fideles illi, quasi domus propriae saeptis continerentur, custodirentur, ad pietatem formarentur : non enim facile est mores, ingenium, indolem propriae stirpis extra patriam servare, nisi Ecclesia, mater communis, filiorum curam ipsis congruam suscipiat. Cum autem, spirante Christi gratia, iam circumscriptio illa incrementa haud minima suscepisset, bene fieri censuimus, si, iuxta preces Venerabilis Fratris Nostri Patriarchae Babylonensis Chaldaeorum, eam Sedem ad Eparchiae dignitatem eveheremus : id enim et honori Sedi cederet, et animum adderet ad maiora pro Christi fide coepta atque certamina. Qua re, consilio petito a Venerabili Fratre Pio Laghi, Archiepiscopo titulo Maurianensi atque in Rebus Publicis Foederatis Americae Septemtrionalis Pro-Nuntio Apostolico, item a Venerabilibus Fratribus Conferentiae episcopalis eiusdem Nationis, apostolica Nostra potestate Exarchatum apostolicum pro fidelibus Chaldaici ritus in ea natione commorantibus in Eparchiae formam redigimus cum omnibus iuribus et obligationibus tali novae condicioni inhaerentibus. Contrariis nihil obstantibus. Ceterum has Litteras Nostras idem Venerabilis Frater Pius Laghi ad exitum deducet, vel quem ipse legaverit, factis nempe iustis facultatibus, quas cuilibet delegare poterit, modo viro in ecclesiastica dignitate constituto.

Datum Romae, apud S. Petrum, die tertio mensis Augusti, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo quinto, Pontificatus Nostri septimo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 LADISLAUS Card. RUBIN
Congr. pro Eccl. Orient. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Laurus Governatori, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXVII (1985), n. 11, pp. 1019-1020

 

© Copyright 1985- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana