Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

SONSONATENSIS*

DISTRACTIS NONNULLIS TERRITORIIS A
DIOECESI SANCTAE ANNAE, NOVA DIOECESIS
ERIGITUR QUAE SONSONATENSIS APPELLATUR

 

De grege Christi sibi credito sollicitus Venerabilis Frater Marcus Renatus Revelo Contreras, Episcopus Sanctae Annae in Republica Salvatoriana, ab Apostolica hac Sede, eiusdem nationis audita Conferentia Episcopali, petivit ut, suae circumscriptionis perampli territorio dismembrato, iam nova dioecesis constitueretur. Pro comperto autem Nos habentes id in animorum utilitatem esse cessurum, expostulationi concedendum esse arbitramur. Itaque extante favorabili voto Venerabilis Fratris Francisci De Nittis, Archiepiscopi titulo Tunetensis in memorata republica Nuntii Apostolici, ex sententia Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium Congregationi pro Episcopis praepositorum, apostolica Nostra potestate haec quae sequuntur statuimus ac iubemus. A dioecesi Sanctae Annae territorium civilis provinciae vernaculo nomine Sonsonate nuncupatum separamus, ex quo distratto territorio novam dioecesim Sonsonatensem appellandam condimus, cuius videlicet fines iidem erunt atque provinciae civilis. Novae Ecclesiae sedem in urbe Sonsonate collocamus, templumque ibidem situm, SS. Trinitati dicatum, ad gradum et dignitatem Ecclesiae cathedralis evehimus. Noviter conditam dioecesim metropolitanae sedi Sancti Salvatoris in America suffraganeam facimus eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi Sancti Salvatoris in America pro tempore subicimus. Consultores dioecesani deligantur ad iuris normam, qui ipsi Episcopo assint concilio atque opera. Mensam episcopalem constituent Curiae emolumenta, fidelium stipes, pars bonorum quae novae dioecesi e divinis bonis dioecesis Sanctae Annae provenient, ad normam canonis 122 C.I.C. Ad sacrorum alumnorum formationem quod attinet, serventur praescripta iuris communis, spectatis monitis Decreti Concilii Vaticani II « Optatam totius », necnon regulis a Congregatione pro Institutione catholica statutis. Selecti autem iuvenes Romam mittantur in Pontificium Collegium Pium Latinum Americanum. Simul ac novae dioecesis Sonsonatensis constitutio ad effectum deducta erit, eo ipso sacerdotes illi censeantur adscripti Ecclesiae in cuius territorio beneficium vel officium ecclesiasticum legitime habeant ; ceteri vero sacerdotes, clerici seminariique tirones ei, in cuius territorio legitimum habeant domicilium. Quoad novae dioecesis regimen, bonorum ecclesiasticorum administrationem, Administratoris dioecesani, sede vacante, electionem, fidelium iura aliaque id genus, quae sacri canones praescribunt, adamussim serventur. Documenta autem et acta quae ad conditam dioecesim pertinent, ad eius Curiam episcopalem mittantur, ibique custodiantur in archivo rerum religiosarum. Ad ea postrema explenda quae per has Litteras iussimus, Venerabilem Fratrem Franciscum De Nittis legamus, factis facultatibus necessariis et opportunis etiam subdelegandi quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum. Re tandem ad exitum perducta, documenta conficiantur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Episcopis sedulo mittantur. Contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum die trigesimo primo mensis Maii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo sexto, Pontificatus Nostri octavo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 BERNARDINUS Card. GANTIN
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Iosephus Del Ton, Protonot. Apost. 
Hyginus Quadraroli, Protonot. Apost. s. n.


*A.A.S., vol. LXXVIII (1986), n. 11, pp. 1703-1074

 

© Copyright 1986- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana