Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

EMBUENSIS*

DISTRACTO TERRITORIO A DIOECESI MERUENSI NOVA
CONSTITUITUR DIOECESIS EMBUENSIS APPELLANDA

 

Quoniam Nostrum postulat officium ut diligentissime semper Christifidelium bonum quaeramus, nihil omittendum putamus, quod ad illud assequendum proficiat. Qua re, cum Venerabiles Fratres Nostri S. R. E. Cardinales Congregationi pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide praepositi opportunum esse existimaverint novam in Kenia condi dioecesim, Nos, iis auditis quos oportebat, Apostolica Nostra potestate et auctoritate haec decernimus, quae sequuntur. A dioecesi Meruensi territorium districtus civilis, vulgo « Embu » dicti, distrahimus idemque dioecesim constituimus, Embuensem appellandam. Eam Metropolitanae Ecclesiae Nairobiensi subicimus, sicut eius sacrum Praesulem eiusdem Ecclesiae Metropolitae, et iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione obnoxiam facimus. Sedem episcopalem novae dioecesis in urbe Embu collocamus, cuius ecclesiam ad dignitatem ecclesiae cathedralis evehimus. In nova ecclesiastica circumscriptione volumus, ob locorum huiusque temporis adiuncta, pro canonicorum Capitulo consultores dioecesanos eligi, Episcopum adiuturos. Reliqua omnia secundum leges Codicis Iuris Canonici temperentur. Hae vero Litterae ad exitum adducantur a Venerabili Fratre Clemente Faccani, Archiepiscopo titulo Serrensi in Proconsolari et in Kenia Apostolico Pro-Nuntio, factis illi necessariis facultatibus etiam alium delegandi in ecclesiastica dignitate constitutum virum. Re denique perfecta, documenta exarentur, quorum sincera exemplaria ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione cito mittantur. Contrariis nihil obstantibus

Datum Romae, apud S. Petrum, die nono mensis Iunii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo sexto, Pontificatus Nostri octavo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 IOSEPHUS Card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Iosephus Del Ton, Protonot. Apost. 
Hyginus Quadraroli, Protonot. Apost. s. n.


*A.A.S., vol. LXXVIII (1986), n. 11, pp. 1075-1076

 

© Copyright 1986- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana