Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

GBARNGANAE*

QUIBUSDAM LOCIS AB ECCLESIA MONROVIENSI DISTRACTIS
NOVA DIOECESIS GBARNGANA CONDITUR IN LIBERIA

 

De Monroviensi cogitantes archidioecesi longe quidem lateque patenti, deque evangelizationis opere in singulis eius partibus fovendo curam agentes, censemus postulationi concedendum esse, quam pronuper Venerabiles Fratres Nostri S. R. E. Cardinales Congregationis pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide negotiis praepositi ad Nos detulerunt, id nunc iudicantes bene fieri, si nova dioecesis in memorata Africae regione condatur. Re igitur rite perpensa, iis quoque consentientibus quorum interest, hisce Litteris ex probata Congregationis quam diximus sententia hodie recepta exque Apostolica potestate Nostra haec, quae sequuntur, iubentes statuimus. Ab archidioecesi Monroviensi integram seiungimus plagam « Lofa County », euius finibus et « Nimba County » et « Bong County » continentur, eademque civilibus finibus triplicis illius « County » propriis definita novam dioecesim condimus nomine Gbarnganam, quam Metropolitanae Monroviensi archidioecesi suffraganeam constituimus, simul decernentes ut episcopalis novae dioecesis cathedra in ipsa urbe Gbarnga sedem habeat ad templum Sancti Spiritus. Simul praeterea mandatum venerabili Fratri Romaeo Panciroli damus, Archiepiscopo titulo Nobensi atque Apostolico in Liberia Pro-Nuntio, ut quae hisce ipsis Litteris iure sanximus, ea curet exsequenda, debitis facultatibus ei factis, una cum libertate idem officium delegandi ad alium virum ecclesiastica dignitate insignitum, addito onere videndi ut certa peractae exsecutionis litterarum exempla eidem Congregationi pro Gentium Evangelizatione diligenter mittantur. Quod reliquum est, has Litteras none volumus et in posterum ratas esse, contrariis quibuslibet haud obstantibus.

Datum Romae, die septimo decimo mensis Novembris, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo sexto, Pontificatus Nostri nono.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 IOSEPHUS Card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost. s.n.


*A.A.S., vol. LXXIX (1987), n. 3, pp. 240-241

 

© Copyright 1986- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana