Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

MBINGENSIS*

DETRACTIS NONNULLIS TERRITORIIS A DIOECESI SONGEANA,
IN TANZANIA, NOVA CONSTITUITUR DIOECESIS «MBINGENSIS» APPELLANDA

 

Id proprium semper fuit huius apostolicae Sedis, ut Ecclesiarum fines atque condiciones populorum necessitatibus, quoad fieri posset, aptaret. Saepenumero enim, nimis lati circumscriptionum ecclesiasticarum limites, aut male cohaerentes regiones inter se, aut magna populorum frequentia, magis incommodo sunt Praesulibus, quam illorum industriam et studia proferendae religionis alunt adiuvant. Quam ob rem, cum expostulatum sit a Nobis ut, separato territorio vulgo Mbinga a dioecesi Songeana, inde nova conderetur dioecesis, Nos consilio ante petito a Venerabilibhs Fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus Congregationi pro Gentium Evangelizatione praepositis, re qua oporteret consideratione reputata, haec apostolica potestate statuimus. A dioecesi Songeana, cuius mentionem fecimus, territorium civilis districtus « Mbinga » separamus, quo novam dioecesim condimus Mbingensem nomine, archidioecesi metropolitanae Dar-es-Salaamensi suffraganeam, atque iurisdictioni Congregationis De Propaganda Fide obnoxiam. Huius autem Sedem in urbe Mbinga ponimus, Cathedra episcopalis auctoritatis in templo ibidem exstanti collocata, quod ad dignitatem cathedralis templi evehimus. Indulgemus etiam ut loco Canonicorum Consultores dioecesani deligantur, qui Episcopo assint consilio, opera. Cetera vero omnia iure Canonico temperentur. Ceterum, quae per has Litteras iussimus, Venerabilis Frater Ioannes Vincentius Moreni exsequenda curabit, Archiepiscopus titulo Turrensis in Mauritania, idemque Pronuntius Apostolicus in Tanzania, vel quem ipse legaverit, modo virum in ecclesiastica dignitate constitutum. Qui vero rem confecerit, documenta exarari faciet atque sinceris exemplis ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione cito mittet. Contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die altera et vicesima mensis Decembris, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo sexto, Pontificatus Nostri nono.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 IOSEPHUS Card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXIX (1987), n. 3, pp. 241-242

 

© Copyright 1986- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana