Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

IMPERATRICIS*

IN BRASILIA NOVA CONDITUR DIOECESIS IMPERATRICIS NOMINE

 

Quae maiori Christifidelium spirituali bono facilius assequendo faciant, ea Apostolica Sedes satagit praestare. Quam ob rem, cum Venerabilis Frater Evangelista Alcimar Caldas Magalhães, Episcopus Carolinensis in Brasilia, audita Conferentia Episcoporum eiusdem Nationis, postulavisset ab hac Apostolica Sede ut a circumscriptione ecclesiastica sua amplo distracto territorio nova constitueretur dioecesis, Nos, favente quoque eidem rei Venerabili Fratre Carolo Furno, Archiepiscopo titulo Abaritano et in Brasilia Apostolico Nuntio, de consilio Venerabilium Fratrum Nostrorum S.R.E. Cardinalium Congregationis pro Episcopis negotiis praepositorum, istius Pastoris precibus putavimus libenter obsecundare. Summa igitur Apostolica Nostra potestate, consensu suppleto eorum, quorum interest, vel qui sua interesse existimant, quae sequuntur decernimus. Ab Ecclesia Carolinensi in Brasilia territorium separamus, prout in praesens civili lege circumscribitur, municipiorum vulgo nuncupatorum : Imperatriz, Açailândia, Amarante do Maranhão et João Lisboa, atque ex ita distracto territorio novam condimus dioecesim Imperatricis appellandam, quae iisdem limitabitur finibus, quibus memorata municipia in praesens terminantur. Sic conditae Ecclesiae sedem in urbe cui nomen « Imperatriz » ponimus, episcopalis magisterii cathedram — donec alia sacra aedes extruatur — in paroeciali templo eadem in urbe exstante, Deo dicato in honorem Beatae Mariae Virginis a Fatima, quod ad cathedralis ecclesiae evehimus gradum cuique insignia, privilegia et honores tribuimus, quae ceterarum cathedralium ecclesiarum sunt. Praeterea dioecesim Imperatricis suffraganeam facimus archidioecesis Sancti Ludovici in Maragnano, eiusque pro tempore Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi Sancti Ludovici in Maragnano subicimus, iisdem iuribus, privilegiis, honoribusque insignitum atque obligationibus oneribusque adstrictum, quae Episcoporum residentium propria sunt, mandantes quoque ut quam primum ibi, ad normas iuris, Consultorum Collegium constituatur, qui Episcopum consilio et opera iuvet. Quod attinet ad novae dioecesis mensam episcopalem, eam constituent Curiae emolumenta, oblationes fidelium et portio bonorum, quae ad normam can. 122 C.I.C. a mensa episcopali Carolinensi in Brasilia ei debent obvenire. In iis vero quae respiciunt ad seminari dioecesani aedificationem atque ad sacrorum alumnorum institutionem, praescripta iuris communis serventur, ratione sane habita normarum a Congregatione pro Institutione Catholica editarum. Provideatur insuper ut quidam sacrorum alumni, philosophicis ac theologicis disciplinis imbuendi, necnon sacerdotes altiora studia sua completuri, Romam ad Pontificium Collegium Pium Brasiliense mittantur. Quod autem attinet ad novae dioecesis regimen, administrationem ecclesiasticorum bonorum, dioecesani administratoris, sede vacante, electionem fideliumque iura et onera aliaque id genus, ad amussim serventur quae sacri canones praescribunt. Atque simul ac dioecesis Imperatricis erectio ad effectum deducta fuerit, sacerdotes illi adscripti censeantur Ecclesiae in cuius territorio ecclesiasticum detinent officium ; ceteri vero sacerdotes, clerici sacrorumque alumni incardinati maneant vel incardinentur Ecclesiae in cuius territorio legitimum habent domicilium. Acta et documenta quae respiciunt ad noviter erectam dioecesim eiusque fideles et bona temporalia, a Curia Carolinensi ad Curiam Imperatricis transmittantur de more, in condendo tabulario servanda. Haec, quae prascripsimus, adducat ad effectum Venerabilis Frater Carolus Furno, quem diximus, vel, absente eo, ille, qui negotia curat Apostolicae Sedis in Brasilia; quibus necessarias et opportunas tribuimus facultates quemlibet alium quoque delegandi virum ad omnia exsequenda, de quibus agitur, modo is sit in ecclesiastica dignitate constitutus, onere imposito ad Congregationem pro Episcopis sincerum actus effectae exsecutionis exemplar mittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram per Apostolicas sub plumbo Litteras datam nunc et in posterum validam esse iubemus, contrariis rebus quibuslibet minime obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die septimo et vicesimo mensis Iunii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo septimo, Pontificatus Nostri nono.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 BERNARDINUS Card. GANTIN
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXIX (1987), n. 10, pp. 1262-1263

 

© Copyright 1987- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana