Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

SANCTI BERNARDI*

IN CHILIA NOVA DIOECESIS CONDITUR SANCTI BERNARDI

 

Omnium Ecclesiarum sollicitudine urgemur ut universi Dominici gregis spirituali bono sedula navitate consulamus. Ob eam causam, cum Venerabilis Frater Noster Ioannes Franciscus S. R. E. Cardinalis Fresno Larraín, Archiepiscopus Metropolita Sancti Iacobi in Chile, Conferentia Episcoporum Chiliae audita, ab hac Apostolica Sede postulavisset ut a circumscriptione ecclesiastica sua peramplo distracto territorio nova constitueretur dioecesis, Nos, favente quoque eidem rei Venerabili Fratre Angelo Sodano, Archiepiscopo titulo Novacaesariensi, in eadem Natione Apostolico Nuntio, de consilio Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium, qui Congregationis pro Episcopis negotia gerunt, admotae postulationi libentes concedendum esse putavimus. De plenitudine igitur Apostolicae Nostrae potestatis, consensu suppleto eorum, quorum interest, vel qui sua interesse putant, quae sequuntur decernimus. Ab archidioecesi Sancti Iacobi in Chile territorium separamus quod complectitur sequentia civilia municipia vulgo nuncupata : San Bernardo, Calera de Tango, Buín, Paine, El Bosque, La Pintana et Pirque, atque ex ita distracto territorio novam condimus dioecesim Sancti Bernardi appellandam, quae iisdem limitabitur finibus, quibus municipia, quae memoravimus, ut civili lege exstant, in praesens terminantur. Sic conditae Ecclesiae sedem in urbe cui nomen « San Bernardo » ponimus, episcopalis magisterii cathedram in templo paroeciali eadem in urbe exstante, Deo dicato in honorem Sancti Bernardi Abbatis, quod ad cathedralis Ecclesiae gradum evehimus cuique insignia et privilegia tribuimus, quae ceterarum cathedralium Ecclesiarum sunt. Praeterea dioecesim Sancti Bernardi suffraganeam facimus archidioecesis Sancti Iacobi in Chile eiusque pro tempore Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi Sancti Iacobi in Chile subicimus, iisdem iuribus, privilegiis, honoribus insignitum, atque oneribus et obligationibus adstrictum, quae sunt Episcoporum residentium propria, mandantes quoque ut quam primum ibi Collegium Consultorum constituatur, qui Episcopo, consilio et opera, valido sint auxilio. Quod attinet ad mensam episcopalem novae dioecesis, eam constituent Curiae emolumenta, fidelium stipes necnon portio bonorum, quae ad mentem can. 122 C. I. C. a mensa archiepiscopali Sancti Iacobi in Chile ei obvenire debent. In iis vero quae respiciunt ad seminarii dioecesani aedificationem atque ad sacrorum alumnorum institutionem apte comparandam, praescripta iuris communis serventur, ratione sane habita normarum a Congregatione pro Institutione Catholica editarum. Provideatur insuper ut selecti alumni sacrorum philosophicis ac theologicis disciplinis instruendi, necnon sacerdotes quibus altiora studia complenda fuerint, Romam ad Pontificium Collegium Pium Latinum Americanum mittantur. Quod autem attinet ad novae dioecesis regimen, bonorum ecclesiasticorum administrationem, dioecesani administratoris, vocante sede, electionem, fidelium iura et onera aliaque id genus, ad amussim serventur quae sacri canones praescribunt. Atque simul ac dioecesis erectio ad effectum deducta fuerit, sacerdotes adscripti censeantur Ecclesiae in cuius territorio ecclesiasticum officium detinent ceteri vero sacerdotes, clerici seminariique tirones incardinati maneant vel incardinentur Ecclesiae in cuius territorio legitimum habent domicilium. Acta et documenta quae respiciunt ad noviter erectam dioecesim eiusque fideles et bona temporalia, a Curia Sancti Iacobi in Chile ad curiam Sancti Bernardi de more transmittantur, in condendo tabulario servanda. Haec, quae praescripsimus, ad effectum adducat Venerabilis Frater Angelus Sodano, quem diximus, cui necessarias simul facultates singulas tribuimus etiam subdelegandi ad omnia exsequenda de quibus agitur quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Episcopis vera exemplaria perfectae illius exsecutionis remittendi. Has denique Litteras sive nunc sive in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die decimo tertio mensis Iulii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo septimo, Pontificatus Nostri nono.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 BERNARDINUS Card. GANTIN
Congr. pro Episcopis Praef. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Ioannes De Riccardis, Protonot. Apost. s.n.


*A.A.S., vol. LXXIX (1987), n. 11, pp. 1363-1364

 

© Copyright 1987- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana