Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

DOMINAE NOSTRAE PARADISI
IN CIVITATE MEXICANA*

FIDELIUM COMMUNITAS RITUS BYZANTINI GRAECORUM MELKITARUM
 CATHOLICORUM IN MEXICANA DICIONE AD EPARCHIAE GRADUM ATTOLLITUR
 DOMINAE NOSTRAE PARADISI IN CIVITATE MEXICANA COGNOMINANDAE

 

Apostolorum Principis in sublimi cathedra Dei voluntate positi, illud unum vel maxime tuemur, ut Ecclesiae negotia singulari quidem cura et vigilantia administrentur ac dirigantur pro ipsorum fidelium commodo spiritalique bono. Haec inter negotia maximi momenti et ponderis procul dubio ea quae ad Ecclesias Orientales pertinent adnumerantur, cum sint Nobis ipsae sane carissimae tum antiquitate tum opulentia copiaque praeclararum traditionum et sanctitatis exemplorum. Cum igitur Venerabilis Frater Noster S. R. E. Cardinalis Lourdusamy Congregationi pro Ecclesiis Orientalibus praepositus, assentiente vero Patriarcha Graecorum Melkitarum catholicorum una cum synodo eiusdem Patriarchatus, efflagitaverit ut Communitas fidelium ritus byzantini Graecorum Melkitarum catholicorum in Mexicana Civitate ad gradum dignitatemque Eparchiae eveheretur, Nos, re profecto diligenter spectata, expostulationibus admotis annuentes, confisi haec omnia in fidelium utilitatem esse cessura, ex Nostra Apostolica auctoritate, decernimus ut Communitas quam supra memoravimus Eparchiae honore augeatur, Dominae Nostrae Paradisi in Civitate Mexicana appellandae, additis pariter iuribus atque obligationibus quae ad Nane pertinent dignitatem et condicionem. Haec quidem res reliquaque secundum codicis orientalis praecepta piane temperentur. Ceterum, hanc tribuendo dignitatem erga istam dilectam Communitatem dilectionem Nostram palam testificari volumus, minime posthac addubitantes quin singuli novae Eparchiae fideles ex hac quidem re spiritalis vitae vehementiora accipiant incitamenta.

Datum Romae, apud S. Petrum, die septimo et vicesimo mensis Februarii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo octavo, Pontificatus Nostri decimo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

D. SIMON Card. LOURDUSAMY
Congr. pro Eccl. Orient. Praef.

 

Eugenius Sevi, Protonot. Apost. 
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXX (1988), n. 10, pp. 1262-1263

 

© Copyright 1988- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana