Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

CAPITIS HAITIANI*

CATHEDRALIS ECCLESIA CAPITIS HAITIANI AD DIGNITATEM
METROPOLITANAM EVEHITUR IPSOQUE EIUS NOMINE
NOVA CONDITUR PROVINCIA ECCLESIASTICA

 

Qui pro Nostro Pastoris munere universae servimus Ecclesiae, necnon supremam quam in eam habemus potestatem exercemus, probata consilia libenter tuemur, unde aliquam Christifideles utilitatem sibi capere possint. Cumque Conferentia Episcopalis Reipublicae Haitianae, idem sentiente Venerabili Fratre Paulo Borneo, Archiepiscopo titulo Vulturiensi atque in Natione Haitiana Nuntio Apostolico, modo a Sancta hac Sede id petierit quod sequitur, Nos igitur, eorum suppleto consensu quorum interest vel interesse censentur, hisce nunc Litteris vi et potestate Nostra Apostolica Ecclesiam Capitis Haitiani iuri Ecclesiae Portus Principis metropolitano subtrahimus et ad gradum archidioecesis metropolitanae eam ipsam extollimus, cui et iura et privilegia tribuimus, quae eiusmodi Ecclesiarum sunt propria ; pariterque eo ipso Capitis Haitiani nomine provinciam ecclesiasticam condimus, quae scilicet constet tum nova metropolitana Ecclesia Capitis Haitiani tum suffraganeis ei sedibus Portus Pacis, Hinchensi et Gonayvesensi. Ipsum autem pro tempore Praesulem Capitis Haitiani dignitate archiepiscopali insignimus ac Metropolitam eligimus propriis iuribus praeditum et privilegiis lege sancitis necnon congruentibus officiis adstrictum ; de qua tamen electione alterae Litterae Nostrae Apostolicae. Quae hic statuimus, ea ad effectum adducat idem Venerabilis Frater Paulus Romeo quem diximus, cui et facultatem facimus id delegandi ad alium virum in ecclesiastica dignitate constitutum, addito onere curandi ut certum verumque actae exsecutionis litterarum exemplum Congregationi pro Episcopis iusta diligentia mittatur. Quod denique reliquum est, Apostolicas has Litteras et nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis rebus haud obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die septimo mensis Aprilis, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo octavo, Pontificatus Nostri decimo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

BERNARDINUS Card. GANTIN
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Eugenius Sevi, Protonot. Apost. 
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXX (1988), n. 10, pp. 1263-1264

 

© Copyright 1988- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana