Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

CALLIANENSIS*

NOVA EPARCHIA CALLIANENSIS PRO FIDELIBUS
RITUS SYRO-MALABARENSIS IN REGIONE
BOMBAYENSI-POONENSI-NASHIKENSI DEGENTIBUS CONDITUR

 

Pro Christifidelibus in regione Mombayensi-Poonensi-Nashikensi frequentioribus factis probe novimus per Apostolicas Litteras, qual superiore anno ad Indiae Venerabiles in episcopatu Fratres die XXVIII mensis Maii dedimus, aperte Nos ipsos statuisse novam ritus syromalabarensis Eparchiam illic iam nunc condendam esse. Probatum enim morem sequimur huius Sanctae Sedis, quae, ut plane constat, etiam Eparchias hic illic constituere consuevit constitutasque ita tuetur, ut et in servando ritu eis sit auxilio. Qui, igitur, vehementer cupimus ut Ecclesia Syro Malabarensis quam maxime provehatur prospereque ritus eius colatur, Nos de consilio Congregationis pro Ecclesiis Orientalibus Nobiscum hodie collato deque plenitudine Apostolicae potestatis Nostrae necnon harum Litterarum virtute novam in regione quam diximus pro Christifidelibus ritus syro-malabarensis Eparchiam nomine Callianensem condimus eiusque constitutionem lege sancimus, cuius ipsius sedes, una cum Ecclesia Cathedrali, ipsa in urbe « Kalyan » erit. Primusque proinde eiusmodi Ecclesiae particularis sacrorum Antistes ac Pastor hac ipsa die eligitur quidem, altaris tamen Litteris Nostris. Qui demum haec ita iubentes statuimus, Apostolicas ipsas has Litteras et hoc tempore et in posterum ratas esse volumus, quibuslibet contrariis rebus minime obfuturis.

Datum Romae, apud S. Petrum, die tricesimo mensis Aprilis, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo octavo, Pontificatus Nostri decimo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

D. SIMON Card. LOURDUSAMY
Congr. pro Eccl. Orient. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Franciscus Cascone, Protonot. Apost. s.n.


*A.A.S., vol. LXXX (1988), n. 11, pp. 1381-1382

 

© Copyright 1988- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana