Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

CHULUCANENSIS*

PRAELATURA CHULUCANENSIS AD DIOECESIS DIGNITATEM ATTOLLITUR

 

Quoniam praelaticia Ecclesia Chulucanensis, quam Apostolicis Litteris a verbis «Venerabilis Frater » incipientibus constat die IV mensis Martii conditam esse anno MCMLXIV, certis iam nunc confirmatis incrementis ad optatos pervenit exitus, digna quidem videtur cui maior etiam tribuatur auctoritas. Opportune propterea Episcopus Praelatus Chulucanensis, re comprobata consensu Peruvianae Conferentiae Episcopalis, modo a Sancta hac Sede flagitavit ut territorialis eiusmodi Praelatura claro decoretur honore dioecesis proprio. Quare, cum et Venerabilis Frater Aloisius Dossena, Archiepiscopus titulo Carpitanus atque in Peruvia Apostolicus Nuntius, eidem faveat optato, Nos, suppleto consensu quorum interest aut interesse censetur, vi et potestate Nostra Apostolica harumque Litterarum virtute memoratam Praelaturam ad dignitatem dioecesis evehimus, haud mutato nomine seu Chulucanensis appellandae et iis finibus circumscribendae, quibus ad hunc usque diem praelaticia ipsa continebatur Ecclesia, eadem sede episcopali retenta ipsa in urbe vulgo « Chulucanas » collocata, cuius paroeciale ibi templum exstans in honorem Sanctae Familiae Deo sacrum amplo honestamus decore Ecclesiae Cathedralis congruis cum privilegiis ceterisque eiusdem propriis. Item statuimus ut nova dioecesis Chulucanensis sit Metropolitanae Ecclesiae Piurensi suffraganea, ita scilicet ut iuri illius Archiepiscopi Metropolitae subsit Episcopus pro tempore Chulucanensis, cui notis suae dignitatis insignibusque aucto onera quoque et obligationes proinde imponantur, quae omnia ad Episcopos dioecesanos plane pertinent. Unoque tempore decernimus ut et coetus Consultorum in nova dioecesi deligatur, qui consilio opereque in praesentia auxilietur Episcopo. Ad iustam autem quod attinet dignamque mensam Episcopi Chulucanensis, mandamus ut ei tum Curiae emolumentis prospiciatur tum fidelium stipibus aliisque bonis, quae olim Praelaturae in promptu essent. Quae Seminarii aedificationem spectant eiusque alumnorum institutionem, de iis praescripta serventur iuris communis, secundum normas a Congregatione pro Institutione Catholica foras editas ; selectis vero alumnis disciplinis philosophicis ac theologicis instruendis ipsisque sacerdotibus in altiora studia incubituris ita faveatur, ut tempore opportuno Romam mittantur ad Pontificium Collegium Pium Latinum Americanum. Simul atque dioecesis Chulucanensis constituta erit, clerus, qui olim Praelaturae Chulucanensi adscribebatur, novae iam cognomini dioecesi adscriptus censebitur. De eius denique regimine rebusque administrandis, de eligendo Administratore sede vacante, necnon de fidelium iuribus aut oneribus, deque aliis id genus, normae custodiantur canonica lege sancitae. Ad novam Ipsi dioecesim Venerabilem Fratrem destinamus Ioannem McNabb, hactenus Episcopum Praelatum, quem dioecesanum nunc constituimus patrem ac Pastorem. Quae hisce Litteris statuimus, omnia ad exsecutionem curet ducenda Venerabilis quem diximus Frater Aloisius Dossena, facta ei facultate alium virum ecclesiastica dignitate praeditum subdelegandi ad eiusmodi officium implendum, onere tamen effectori addito certa veraque transmittendi ad Congregationem pro Episcopis actorum exsecutionis documentorum exempla. Has Nos Apostolicas Litteras nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis minime obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die duodecimo mensis Decembris, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo octavo, Pontificatus Nostri undecimo.

AUGUSTINUS card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

BERNARDINUS card. GANTIN
Congr. pro Gentium Evang
. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost. 


*A.A.S., vol. LXXXI (1989), n. 7, pp. 809-810

 

© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana