Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

ABUIENSIS*

MISSIO SUI IUSRIS ABUIENSIS AD GRADUM DIOECESIS EVEHITUR

 

Quantis progressibus quamque celeriter a Nobis provido consilio instituta Missio « sui iuris » Abuiensis superioribus hisce octo annis ad plenam adoleverit prosperitatem Catholicae inibi vitae et operae ad suarumque firmitatem compagum et structurarum, tum omnibus inspicientibus cognoscere protinus licet tum Nobismet scribentibus praedicare propalam placet. Cum interim praeterea eadem urbs ac regio civilis dignitatem maximam sibi induerit excelsitatemque praecipuam universa inter nationis Nigerianae municipia veluti urbs caput ipsa, convenientius idcirco nihil utiliusve Nobis facturi videmur, quam si eandem denique Missionem nomine auxerimus statuque certo dioecesis inter totius Ecclesiae Catholicae communitates florentes. Quod igitur ipse iam pridem decrevit Coetus Episcopalis Nigeriae hac in re, confirmamus libentes sancimusque et quod maturo pariter iudicio Congregatio pro Gentium Evangelizatione probaverat Nobisque suasit, apostolica Nostra auctoritate hodie corroboramus edicentes nempe ut Missio « sui iuris » adhuc Abuiensis in Nigeria, Districtum Foederalem Nigeriae complectens, legitime iureque provehatur ad gradum dioecesis in posterum videlicet nuncupanda Dioecesis Abuiensis, quam tamen subdi volumus tamquam suffraganeam Ecclesiae Metropolitanae Badunensi, cuiusque episcopalem cathedram reponi iubemus principali in templo catholico urbis ipsius vulgo dictae Abuja, iuribus additis cunctis privilegiisque quae liturgicis ex normis huius modi congruunt aedibus cathedralibus. Ad regimen vero quod spectat novensilis huius dioecesis eiusque sacrorum alumnos et dioecesanos consultores, singula praecipimus ut ad amussim serventur iuris communis praecepta atque Congregationis pro Gentium Evangelizatione peculiaria instituta. Quanta demum cum fiducia Missionem Abuiensem octo abhinc annos constituerimus haud sane ignari floris eius atque soliditatis, tanta quidem hodie dioecesim eiusdem efficimus nominis certo praevidentes, Ordinario suo et presbyteris optimis ducentibus, religiosis sodalibus ipsisque laicis adiuvantibus fidelibus, suae claritati inter ecclesiales communitates Nigerianas numquam defuturam plurimumque honori Iesu Christi et Catholicae Ecclesiae observationi profuturam. Quae hisce Apostolicis Litteris rite promulgaverimus de dicta dioecesi Abuiensi, rata posthac fore volumus ac firma, quibusvis rebus haudquaquam obsistentibus.

Datum Romae apud S. Petrum, die undevicesimo mensis Iunii anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo nono, Pontificatus Nostri undecimo.

AUGUSTINUS card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. s.n. 
Franciscus Cascone, Protonot. Apost. s.n.


*A.A.S., vol. LXXXI (1989), n. 11, pp. 1185-1186

 

© Copyright 1989 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana