Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

GRODNENSIS LATINORUM*

GRODNENSIS CONDITUR LATINORUM DIOECESIS

 

Qui operam damus, ut in Foederatis Civitatibus Socialisticis Sovieticis restauretur Ecclesia Catholica, hisce utentes Litteris Apostolicis nunc libenter spiritali consulimus utilitati Catholicorum ritus latini Communitatum in regione commorantium Grodnensi, quae ipsa in Republica Bielorussica locata pars est Foederatarum quas diximus Civitatum. Hac de causa precibus annuendum censemus Nobis adhibitis, quibus Venerabilis Frater Franciscus Colasuonno, Archiepiscopus titulo Truentinus, idemque Sanctae Sedis partes apud Sovieticas illas Civitates gerens, poposcit ut dioecesis in regione Grodnensi conderetur. Audito praeterea consentaneo rei voto tum Venerabilis Fratris Angeli Sodano, Archiepiscopi titulo Novacaesariensis, Prosecretarii Status, tum Venerabilis Fratris Ioannis Ludovici Tauran, Archiepiscopi titulo Theleptensis atque Praesidis Pontificiae Commissionis pro Russia, vi et potestate Nostra Apostolica haec quae sequuntur decernimus atque iubemus. Cunctis simul sumptis locis, quibus civilis Grodnensis constat regio seu « Oblast », dioecesim condimus Grodnensem Latinorum appellandam eandemque finibus definitam in praesens eiusdem « Oblast » propriis, quae dioecesis erit archidioecesi Minscensi-Mohiloviensi suffraganea sedemque episcopalem habebit in urbe vulgo Grodno. Quae hic iubentes statuimus exequatur memoratus Venerabilis Frater Franciscus Colasuonno, quem ad id deputamus, necessariis et opportunis factis facultatibus, ipsaque facilitate idem eiusmodi officium delegandi alii viro in ecclesiastica dignitate constituto, iniuncto onere mittendi autenticum litterarum exemplum de re peracta ad Pontificiam ipsam Commissionem pro Russia. Has denique Apostolicas Litteras Nostras nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die decimo tertio mensis Aprilis, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo primo, Pontificatus Nostri tertio decimo.

ANGELUS SODANO, archiep.
       Prosecretarius Status

IOANNES LUDOVICUS TAURAN
 Pont. Comm. pro Russia Praeses

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXIII (1991), n. 7, pp. 541-542

 

© Copyright 1990 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana