Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

MANDEVILLENSIS*

VICARIATUS APOSTOLICUS MANDEVILLENSIS INTRA
IAMAICANAE NATIONIS FINES CONSTITUITUR

 

Praeteritis quidem temporibus tidei semen copiose in Iamaicano agro iactum uberes effudit segetes. Hanc igitur propter causam Decessores Nostri ecclesiastica instituta novis felicioribusque necessitatibus provide accommodarunt. Nos autem eorundem sectantes vestigia, operam Nostram sollicitam in illius dicionis progressum conferre cupimus. Itaque quidem auditis Antillarum Praesulibus idemque Congregationis pro Gentium Evangelizatione asseverantibus Patribus, de consilio quoque Venerabilis Fratris Emmanuelis Monteiro de Castro, Archiepiscopi Muta Beneventensis et iam in Iamaica: Apostolico Pronuntio, Nostra suffulti Apostolica potestate, quae sequuntur statuimus et decernimus. Cum Iamaicana Civitas tres comitatus complectatur, Surrey scilicet ad meridiem, Middlesex in media Natione et Cornwall ad septentriones, in quoque comitatu placet missionales ecclesiasticas circumscriptiones adesse. In comitatu igitur quem Middlesex vocant, cum antea nulla fuerit, circumscriptionem missionalem constituimus, Vicariatum nempe Apostolicum Mandevillensem appellandum, qui tres, ut aiunt, paroecias civiles comprehendit, Manchester scilicet, Clarendon et Saint Elisabeth. Ponimus deinceps Pro-Cathedram Episcopi Vicarii Apostolici in ecclesia excitata ad honorem Sancti Pauli a Cruce, in urbe Mandeville sita. Hunc exinde Vicariatum provinciae ecclesiasticae Regiopolitanae in Iamaica aggregamus, cuius archidioecesis posthac quinque paroecias civiles complectetur, id est Saint Catherine, Saint Mary, Saint Andrew, Portland et Saint Thomas similiterque quinque dioecesis Sinus Sereni, scilicet Trelawny, Saint James, Hanover, Westmoreland et Saint Anne. Quae autem decrevimus expediet Apostolica Nuntiatura in Iamaica. Reliqua demum ad iuris normas peragantur, contrariis rebus minime obsistentibus. Ad extremum missionariorum Congregationis Passionis Domini Nostri Iesu Christi animos confirmare, quibus fidelium coetum istum libentes atque volentes committimus, unde communitas ipsa novensilis virentem florem consequatur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quinta decima mensis Aprilis, anno Domini millesimo nogentesimo nonagesimo primo, Pontificatus Nostri tertio decimo.

ANGELUS SODANO, archiep.
       Prosecretarius Status

IOSEPHUS card. TOMKO 
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Angelus Lanzoni, Protonot. Apost. 
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXIII (1991), n. 8, pp. 638-639

 

© Copyright 1990 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana