Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

COLATINENSIS*

DISTRACTIS QUIBUSDAM TERRITORIIS AB ARCHIDIOECESI VICTORIENSI
 SPIRITUS SANCTI NOVA CONDITUR DIOECESIS COLATINENSIS NOMINE

 

Ex propinquo cotidianoque rerum experimento potuit Venerabilis Frater Silvester Aloisius Scandian a Nobismet ipsis scilicet novem abhinc annos Pastor prudenter institutus Archidioecesis Victoriensis Spiritus Sancti non modo penitus cognoscere multiplices magnasque gregis sui necessitates pastorales, verum etiam augescentem ferme cotidie difficultatem adeo latae regionis gubernandae ac frequentioris usque Christifidelium multitudinis convenienter curandae. Non ergo sine iustissima quidem et gravissima causa, consiliis prius cum ceteris Conferentiae Episcoporum Brasiliensis participibus Praesulibus ex officio collatis, huic suasit Apostolicae Sedi ut certis quibusdam de locis memoratae dicioni ecclesiasticae abstractis nova conderetur ecclesialis communitas facilius quae in posteros annos item regeretur. Quod totum deinde propositum cum Venerabili Fratri Carolo Furno, Archiepiscopo titulo Abaritano in eaque natione Nuntio Apostolico, arriserit omnibus numeris necnon Venerabilibus Fratribus Nostris Cardinalibus et Episcopis, qui singulas Congregationis pro Episcopis ponderant diiudicantque causas, haec idcirco quae continuo sequuntur apostolica Nostra fidenter usi potestate decernimus fierique prorsus volumus in totius Brasiliensis Ecclesiae spiritalem commoditatem. A finibus hucusque Archidioecesis Victoriensis Spiritus Sancti municipia illa subtrahimus, quem ad modum lege civili dicuntur et circumscribuntur : Colatina, Aracrux, Baixo Gandú, Ibiraçú, Itaguaçú, Itarana, João Neiva, Laranja da Terra, Linhares, Marilândia, Pancas, Rio Bananal, Santa Teresa, ex quibus sic seiunctis inter seque coniunctis dioecesim sui iuris efficimus in posterum tempus COLATINENSEM nuncupandam iisdemque nempe definitam limitibus, quibus dieta municipia si simul sumuntur. Porro sedem principem novae huius communitatis in urbe defigimus vulgo Colatina nominata ubi paroeciale pariter templum Sacratissimo Cordi Iesu dedicatum ad condicionem evehimus dignitatemque aedis Cathedralis cunctis eodem tempore insignibus et iuribus privilegiis et honoribus cumulatum quae sacris e canonibus tribui consueverunt reliquis per orbem eiusdem nominis atque gradus templis. Colatinensis ita dioecesis, quam suffraganeam constituimus Metropolitanae Ecclesiae Victoriensis Spiritus Sancti cuiusque Episcopum aequabiliter subdimus metropolitico iuri Archiepiscopi illius Ecclesiae Metropolitanae pro tempore, ipsum Praesulem et Pastorem libentes augemus privilegiis iuribus insignibus universis quibus ceteri item in Ecclesia locorum Ordinarii fruuntur. Ipsius autem congruae prospicietur sustentationi e Curiae emolumentis et fidelium stipibus et bonorum partitione secundum Codicis Iuris Canonici canonem peragenda quae adhuc Mensam ad episcopalem, vulgo « Mitra » appellatam, Victoriensis Archiepiscopi pertinnerunt. Quo vero certius primos novensilis huius gregis passus dirigere Antistes inibi sciat, ei adesso volumus Collegium Consultorum ad normam iuris communis quam primum. De Seminarii dioecesani constitutione rectioneque et alumnorum educatione servabuntur communis iuris praecepta ac nominatim regulae a Congregatione de Institutione Catholica editae. Cum deinceps fieri licuerit, lectiores sacrorum alumni philosophicis theologicisque altius imbuendi disciplinis Romam in Pontificium Collegium Pium Brasiliense mittantur. Ad novae regimen dioecesis quod spectat, administrationem bonorum, electionem dioecesani Administratoris « sede vacante », fidelium iura et officia aliaque id genus omnia praescripta canonum custodiuntur. Simul vero atque Colatinensis dioecesis erectio erit ad effectum deducta, iam illi dioecesi sacerdotes censebuntur adscripti in cuius finibus munus habent ecclesiasticum ; reliqui presbyteri ac seminarii tirones manebunt ei communitati incardinati vel incardinabuntur cuius intra fines legitimum detinent domicilium. Acta quidem et documenta novum Colatinensem gregem tangentia eiusque ministros ac fideles et temporalia forsitan bona primo quoque tempore in Curiam pervehantur Colatinensem. Denique tandem decreta haec singula et iussa Nostra ut quam accuratissime res in solidas convertantur deputamus commemoratum superius Apostolicum in Brasilia Nuntium vel, ipso absente, negotiorum Sanctae Sedis in Brasilia procuratorem cui necessarias cunctas et opportunas tribuimus facultates etiam subdelegandi ad effectum de quo hic agitur quemcumque visum erit virum in ecclesiastica dignitate constitutum, officio simul rite obstrictum ut ad Congregationem pro Episcopis, simul ac fieri potuerit, germanum exemplar actus ipsius ita peractae exsecutionis transmittat. Quod superest denique precantes Nos ut caelitus vigor pietatis fideique Catholicae novensili Ecclesiae Colatinensi addatur et quam pritnum plenum is grex promoveatur divinitus ad vitae florem maioremque in Brasilia Ecclesiae Catholicae honorem, mandamus omnino ut haec singula tam nutre quam in postera tempora usquequaque valeant statuta omnemque suam sortiantur canonicam vim, contrariis quibusvis rebus haudquaquam obsistentibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die vicesimo tertio mensis Aprilis, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo, Pontificatus Nostri duodecimo.

AUGUSTINUS card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

BERNARDINUS card. GANTIN
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Franciscus Castone, Protonot. Apost. s.n.


*A.A.S., vol. LXXXII (1990), n. 12, pp. 1368-1370

 

© Copyright 1990 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana