Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

XATAFENSIS*

IN HISPANIA NOVA ERIGITUR DIOECESIS XATAFENSIS NOMINE

 

Matritensem praeclaram Sedem frequentissima fidelium copia praestare omnes sciunt conspicuumque inter Hispanas urbes obtinere locum, ad quam sollicitudinem Nostram vertimus peculiaribus necessitatibus ecclesiastica Instituta aptantes, ut quam floridissima spiritali prosperitate christiani fruantur. Ideo quia Venerabilis Frater Noster Angelus S. R. E. Cardinalis Suquía Goicoechea, illius Ecclesiae Archiepiscopus, Hispaniae Conferentia episcopali audita, ab Apostolica Sede efflagitavit ut suae dicionis nonnullis territoriis seiunctis nova dioecesis conderetur, postulatis his concedendum esse existimavimus, consentiente quoque Venerabili Fratre Mario Tagliaferri, Archiepiscopo titulo Formiano et in Hispania Apostolico Nuntio, atque de consilio Congregationis pro Episcopis. Itaque Apostolica Nostra usi potestate haec statuimus et decernimus. A Matritensi archidioecesi territoria separamus municipiorum quae populari verbo dicuntur : El Alamo, Alcorcón, Aldea del Fresno, Aranjuez, Arroyomolinos, Batres, Belmonte de Tajo, Boadilla del Monte, Brunete, Cadalso de los Vidrios, Casarrubuelos, Cenicientos, Ciempozuelos, Colmenar del Arroyo, Colmenar de Oreja, Cubas, Chapineria, Chinchón, Fuenlabrada, Getafe, Grinón, Humanes de Madrid, Leganés, Moraleja de Enmedio, Móstoles, Navalcarnero, Navas del Rey, Parla, Peiayos de la Presa, Pinto, Quijornà, Rozas de Puerto Real, San Martín de la Vega, San Martín de Valdeiglesias, Serranillos del Valle, Sevillia la Nueva, Titulcia, Torrejón de la Calzada, Torrejón de Velasco, Valdelaguna, Valdemoro, Villaconejos, Villa del Prado, Villamanta, Villamantilla, Villanueva de la Cafiada, Villanueva de Perales, Villaviciosa de Odón. Ex his distractis territoriis novam condimus dioecesim Xetafensem appellandam, iisdem conclusam finibus quibus praedicta municipia terminantur. Novae Ecclesiae episcopalem sedem in urbe ponimus quam « Getafe » vocant, templumque ibidem situm, idemque Sanctae Mariae Magdalenae dicatum, ad dignitatem cathedralis aedis evehimus. Xetafensi Episcopo pro tempore honores et officia tribuimus quae ad ceteros Ordinarios locorum spectant. Constitutam dioecesim metropolitanae Matritensi Sedi suffraganeam reddimus eiusdem Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi huius Ecclesiae pro tempore subicimus. Consultores deligantur dioecesani ad iuris normam ipsi Episcopo validam opem laturi. Convenientem sacrorum Antistitis sustentationem provideant Curiae emolumenta, fidelium oblationes et pars bonorum quae ad novam dioecesim e divisis bonis archidioecesis Matritensis secundum normam can. 122 Codicis iuris canonici spectant. Ad sacrorum alumnorum institutionem praecepta iuris communis serventur, ob oculos praescriptis Congregationis pro Institutione Catholica habitis. Quidam seminarii tirones necnon sacerdotes in aliquibus disciplinis instituendi Romam mittantur ad Pontificium Collegium Hispanicum. Quod autem ad novae dioecesis regimen pertinet, bonorum ecclesiasticorum administrationem, administratoris sede vacante dioecesani electionem, fidelium iura et onera, aliaque horum similia, sacri canones servenur. Simul atque novae dioecesis constitutio ad effectum deducta erit, eo ipso sacerdotes Ecclesiae illi censeantur adscripti in cuius territorio officium ecclesiasticum habent, ceteri vero clerici seminariique tirones illi Sedi in cuius territorio legitimum domicilium habent, facta tamen facultate his intra quinquennium iusta de causa petendi, consentientibus Ordinariis quorum interest, ut ad aliam dioecesim provinciae ecclesiasticae Matritensis transeant. Acta et documenta quae conditam Sedem respiciunt a Curia Matritensi ad Curiam Xetafensem mittantur. Ad ea tandem perficienda quae per has Litteras iussimus, Venerabilem Fratrem legamus Marium Tagliaferri, quem supra memoravimus, data videlicet facultate subdelegandi quemvis virum in ecclesiastica dignitate constitutum. Re demum peracta, documenta exarentur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Episcopis sedulo mittantur, contrariis rebus minime obsistentibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die tertio et vicesimo mensis Iulii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo primo, Pontificatus Nostri tertio decimo.

ANGELUS SODANO, archiep.
       Prosecretarius Status

BERNARDINUS card. GANTIN 
 Congr. pro Episcopis Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXIII (1991), n. 12, pp. 1010-1012

 

© Copyright 1990 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana