Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

ESEKANENSIS*

IN CAMMARUNIA NOVA CONDITUR DIOECESIS NOMINE ESEKANENSIS

 

Pro gravissimo Nostro munere supremi Pastoris Ecclesiae de omnium Christifidelium spirituali bono atque regimine solliciti, accipiendam esse putamus sententiam Venerabilium Fratrum Nostrorum S.R.E. Cardinalium atque Praesulum Congregationi pro Gentium Evangelizatione praepositorum, qui ad aptius in Cammarunia consulendum evangelizationis operi, re mature perpensa auditisque eorum quorum interest faventibus votis, censuerunt nuper in eadem Natione novam constituendam esse dioecesim, quadam detratta parte ab archidioecesi Dualai'nsi. Summa igitur Apostolica potestate ab archidioecesi, quam diximus, distrahimus partem quae complectitur totum civile territorium « Département de Nyong-et-Kelle » nuncupatum, ex eaque novam condimus dioecesim Esekanensem appellandam, quam metropolitanae Sedi Dualaënsi suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus, cuius limites iidem erunt ac illius totius civilis territorii, quod memoravimus. Praeterea iubemus Episcopi cathedram collocari in tempio Beatae Mariae Virgini Fatimensi dicato, quod exstat in suburbio Esekanensi, pariterque consultores dioecesanos eligi et adhiberi ad normam iuris; cetera quidem secundum canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus perficienda curabit Venerabilis Frater Sanctes Abril y Castelló, Archiepiscopus titulo Tamadensis, Apostolicus Pronuntius in Cammarunia, vel ab eo delegatus sacerdos, factis nempe necessariis facultatibus. Re autem acta, documenta exarentur sincerisque exemplis ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione mittantur. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die altero et vicesimo mensis Martii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo tertio, Pontificatus Nostri quinto decimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.
 

 

Angelus Lanzoni, Protonot. Apost. 
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXV (1993), n. 6, pp. 472-473

 

© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana