Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

MAULAMYINENSIS

*

IN MYANMAR NOVA CONDITUR DIOECESIS MAULAMYINENSIS

 

Ad efficacius consulendum evangelizationis operi in Myanmar, Venerabiles Fratres Nostri S.R.E. Cardinales atque Praesules Congregationi pro Gentium Evangelizatione praepositi, re mature perpensa auditisque eorum quorum interest faventibus votis censuerunt nuper ibidem novam condendam esse dioecesim. Nos igitur, de universo Dominico grege solliciti, talem sententiam ratam habentes, haec summa Apostolica Nostra potestate decernimus. Ab archidioecesi Yangonensi distrahimus sive meridianam partem, quae componit dimidiam partem territorii Status civitatis « Mon » nuncupatae, sive totum territorium « Tenasserim Division » appellatum, ex iisque novam condimus dioecesim nomine Maulamyinensem, quam metropolitanae Sedi Yangonensi suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus; cuius limites iidem erunt ac duorum civilium territoriorum, quae memoravimus. Praeterea iubemus Episcopi cathedram collocari in Sancti Patricii templo, quod in urbe « Mawlamyine » exstat, atque pro canonicis consultores dioecesanos eligi et adhiberi ad normam iuris; cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus perducet ad exitum Venerabilis Frater Albertus Tricarico, Archiepiscopus titularis Sistronianensis atque in Myanmar Delegatus Apostolicus, vel ab eo delegatus sacerdos, factis nempe necessariis facultatibus. Re autem acta, documenta exarentur sincerisque exemplis ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione cito riteque mittantur. Hanc denique Nostram Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus, nullis quibuslibet rebus vel minime quidem obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die altero et vicesimo mensis Martii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo tertio, Pontificatus Nostri quinto decimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.
 

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXV (1993), n. 6 pp. 473-474

 

© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana