Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

TARAHUMARENSIS*

IN MEXICO VICARIATUS APOSTOLICUS TARAHUMARENSIS AD GRADUM
ET DIGNITATEM DIOECESIS ATTOLLITUR IMMUTATIS FINIBUS ET NOMINE

 

Cum esset notum Vicariatum Apostolicum Tarahumarensem in Mexico situm et Societatis Iesu sodalium curis creditum hisce recentioribus annis in catholica religione haud parum feliciter profecisse, Venerabiles Fratres Nostri S.R.E. Cardinales atque Praesules Congregationi pro Gentium Evangelizatione praepositi, re mature perpensa auditisque pariter eorum, quorum interest, faventibus votis, censuerunt nuper ut idem ad gradum et dignitatem dioecesis eveheretur. Nos vero existimantes id in animarum bono esse cessurum atque cupientes simul iisdem sodalibus meritum laudis testimonium tribuere eorumque pastorales labores confirmare, talem sententiam ratam nunc habemus summaque Apostolica potestate harumque Litterarum virtute memoratum Vicariatum Apostolicum Tarahumarensem ad gradum et dignitatem dioecesis attollimus immutatis finibus et nomine. Quam insuper novam dioecesim metropolitanae Sedi Chihuahuensi suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus; cuius episcopalem sedem in urbe « Guachochi » ponimus et templum ibidem exstans Deo dicatum in honorem Deiparae Virginis titulo « Nuestra Señora de Guadalupe » invocatae dignitate cathedralis ecclesiae honestamus. Cetera quidem secundum canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus perducet ad exitum Venerabilis Frater Hieronymus Prigione, Archiepiscopus titulo Lauriacensis atque in Mexico Apostolicus Nuntius, vel ab eo delegatus sacerdos, factis nempe necessariis facultatibus. Re autem acta, documenta exarentur sincerisque exemplis ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione cito mittantur. Has denique Apostolicas Litteras nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die vicesimo mensis Decembris, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo tertio, Pontificatus Nostri sexto decimo.

           ANGELUS card. SODANO 
              Secretarius Status

IOSEPHUS card. TOMKO               
Congr. pro Gentium Evang. Praef.          

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost. s.n.


*A.A.S., vol. LXXXVI (1994), n. 4, pp. 310-311

 

© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana