Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

OVERRIENSIS*

IN NIGERIAE FINIBUS NOVA PROVINCIA ECCLESIASTICA

 

Ad aptius efficaciusque fovendam catholicam fidem in Nigeriana Natione, ubi Ecclesia hac praesertim aetate haud parva incrementa cepit, Congregatio pro Gentium Evangelizatione, re mature perpensa auditisque quorum interest votis, censuit ibidem inter alias novam Provinciam Ecclesiasticam nomine Overriensem esse condendam. Nos igitur in beati Petri Cathedra constituti atque de universo Dominico grege solliciti, talem sententiam ratam habemus ac sequentia decernimus. A metropolitana Ecclesia Onitshana seiungimus dioeceses Overriensem, Abanam, Ahiaranam, Okigvensem, Orluanam et Umuahianam atque ex his constituimus Provinciam Ecclesiasticam Overriensem, quarum dioecesium primam, scilicet Overriensem, ad gradum et dignitatem archidioecesis metropolitanae attollimus, omnibus datis iuribus et officiis huiusmodi Sedium propriis, mandantes ut ceterae, quas diximus, dioeceses eidem sint suffraganeae. Insuper renuntiamus Archiepiscopum Metropolitam Overriensem Venerabilem Fratrem Antonium Obinna, hactenus Episcopum Overriensem, cunctis factis iuribus impositisque pariter obligationibus. Haec omnia ad effectum adducat Venerabilis Frater Carolus Maria Viganò, Archiepiscopus titulo Ulpianensis atque in Nigeria Apostolicus Pronuntius, onere imposito mittendi sincerum exemplar actus effectae exsecutionis ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione. Hanc denique Nostram Constitutionem nunc et iugiter plene vim suam sortiri volumus, rebus quibusvis haud quaquam obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die sexto et vicesimo mensis Martii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo quarto, Pontificatus Nostri sexto decimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro gentium Evang. Praef.

 

Angelus Lanzoni, Protonot. Apost. 
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXVI (1994), n. 8, p. 631

 

© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana