Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

ALTANA*

IN BOLIVIA NOVA CONDITUR DIOECESIS ALTANA

 

Spirituali Christifidelium bono studens efficacius consulere, Venerabilis Frater Aloisius Sáinz Hinojosa, Archiepiscopus Metropolita Pacensis in Bolivia, audita Conferentia episcopali eiusdem Nationis, ab hac Apostolica Sede petivit ut quibusdam distractis territoriis a circumscriptione ecclesiastica sua nova conderetur dioecesis. Nos, Qui gravissimo fungimur munere Supremi Pastoris totius gregis favente quoque eidem rei Venerabili Fratre Ioanne Tonucci; Archiepiscopo titulo Torcellano, in memorata Natione Nuntio Apostolico, de consilio Congregationis pro Episcopis admotae postulationi libenter concedendum esse putavimus. Summa igitur Nostra potestate sequentia decernimus: ab archidioecesi Pacensi in Bolivia separamus integrum territorium, prout in praesens lege civili circumscribitur, provinciarum nuncupatarum Muñecas, Camacho, Manco Kapac, Omasuyos, Los Andes atque Ingavi illudque territorium provinciae Murillo dictae quod in oropedio Boliviano exstat, id est urbs El Alto, integrum pagum Zongo necnon partem pagi Achocalla, atque ex ita distractis territoriis novam constituimus dioecesim Altanam appellandam, quae iisdem limitabitur finibus, quibus praefata territoria simul sumpta nunc terminantur. Sic conditae Ecclesiae sedem in urbe El Alto ponimus, ibique exstans templum, Deo in honorem Beatae Mariae Virginis « Nuestra Señora de Candelaria » dicatum, ad gradum et dignitatem cathedralis templi evehimus cuique propria insignia, privilegia et honores tribuimus.

Praeterea dioecesim Altanam suffraganeam facimus metropolitanae Sedi Pacensi in Bolivia eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi Pacensis in Bolivia subicimus iisdem iuribus, privilegiis, insignibus et honoribus ornatum atque oneribus et officiis adstrictum, quibus dioecesani Praesules fruuntur atque adstringuntur. Mandamus insuper ut quam primum ibi Collegium Consultorum ad normam iuris communis constituatur qui Episcopo, consilio et opera, valido sint auxilio. Congruae quidem ac dignae sustentationi Praesulis novae dioecesis provideatur Curiae emolumentis, fidelium oblationibus ac portione bonorum, quae eidem debent obvenire e divisione ad normam canonis 122 Codicis Iuris Canonici facienda quaeque hactenus ad patrimonium archidioecesis Pacensis in Bolivia pertinuerunt. In iis autem quae spectant ad Seminarii dioecesani aedificationem atque candidatorum ad sacerdotium institutionem, serventur praescripta iuris communis, habita praesertim ratione normarum ac regularum a Congregatione de Institutione Catholica statutarum; suoque tempore selecti sacerdotes sua studia completuri, Romam mittantur. Quod vero attinet ad conditae dioecesis regimen, bonorum ecclesiaticorum administrationem, dioecesani Administratoris « sede vacante » electionem, fidelium iura et onera aliaque id genus, quae sacri canones praescribunt ad amussim serventur. Simul ac dioecesis erectio ad effectum deducta fuerit, eo ipso sacerdotes illi adscripti censeantur Ecclesiae in cuius territorio ecclesiasticum officium detinent; ceteri autem clerici Seminariique alumni incardinati maneant vel incardinentur Ecclesiae in cuius territorio legitimum habent domicilium. Acta et documenta, quae ad noviter constitutam dioecesim eiusque clericos, fideles et bona temporalia forte respiciunt, a Curia archidioecesis Pacensis in Bolivia ad Curiam Altanam quam primum transmittantur. Haec, quae statuimus, perficienda committimus Venerabili Fratri Ioanni Tonucci, quem diximus, vel, absente eo, illi, qui curat negotia Apostolicae Nuntiaturae in Boliviana Natione, eisdem tribuentes necessarias et opportunas facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecutionis, cum primum fas erit, remittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die quinto et vicesimo mensis Iunii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo quarto, Pontificatus Nostri sexto decimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

BERNARDINUS card. GANTIN
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost. 
Antonius Macculi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXVI (1994), n. 11, pp. 856-858

 

© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana