Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

BEROLINENSIS*

PROVINCIA ECCLESIASTICA BEROLINENSIS CONSTITUITUR

 

Certiori christifidelium commodo spiritali consulere contendentes Sacrorum Antistites, quorum intererat ipsorum, audita prius Episcoporum Germaniae Conferentia, ab hac Nostra postulaverunt Sede Apostolica vehementer ut fines dioecesium Berolinensis et Dresdensis-Misnensis necnon Administrationis Apostolicae Gorlicensis ad haec usque tempora Sanctae Sedi recta subiecti in novam transformarentur provinciam ecclesiasticam, sede in urbe Berolinensi collocata, atque eiusdem nominis ipsa Ecclesia ad dignitatem honoremque proveheretur metropolitanae Ecclesiae. Excepta ante sententia secunda Venerabilis Fratris Ludovici Kada, Archiepiscopi titulo Thibicensis simulque in Germania Nuntii Apostolici auditoque Secretariae Status et Congregationis pro Episcopis consilio preces illas ad Nos admotas, quippe quas saluti hominum aeternae plurimum profuturas arbitremur, benigne excipiendas esse iudicamus. Quapropter e potestatis Nostrae plenitudine, secundum iuris conventi regulam haec statuimus quae subsequuntur edicimusque. Berolinensem sedem episcopalem ad condicionem attollimus metropolitanae ecclesiae cui iura et privilegia tribuimus quibus reliquae per orbem eiusdem ordinis fruuntur ecclesiasticae diciones e iuris communis norma. Commemorata autem provincia quam novam fieri iubemus Berolinensis constabit ex ecclesia eiusdem nominis necnon Dresdensi-Misnensi dicione tunc etiam ab integro excitata dioecesi Gorlicensi. Episcopum porro Berolinensem pro tempore gradu ornamus Metropolitae iuribusque et privilegiis augemus quibus ceteri in terris catholicis Metropolitae sacrorum ad canonum legem perfruuntur at oneribus quoque et obligationibus obstringimus quibus iidem Antistites vinciuntur. Berolinensem nunc ipsum Ordinarium Venerabilem Fratrem Nostrum Georgium Maximilianum S.R.E. Cardinalem Sterzinsky ad statum promovemus Metropolitae cui iura addimus ac privilegia cuncta quae reliquis pariter sunt per orbem Metropolitis dum officiis similiter obligationibusque nectimus quibus illi item obstringuntur. Ad singula denique haec consilia exsequenda Nostra superius iam commemoratum Venerabilem Fratrem Ludovicum Kada destinamus, necessarias et opportunas concedentes facultates etiam subdelegandi ad effectum de quo agitur quemvis virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere adiuncto ad Congregationem pro Episcopis quam primum fieri licuerit germanum exemplar actus illius peractae exsecutionis pervehendi. Has demum Litteras Nostras tam in praesens valere quam in posterum volumus tempus, nullis cuiuspiam generis obsistentibus causis, atque ratas perpetuo esse iubemus.

Datum Romae apud S. Petrum die septimo et vicesimo mensis Iunii anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo quarto, Pontificatus Nostri decimo sexto.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

BERNARDINUS card. GANTIN
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXVII (1995), n. 3, pp. 217-218

 

© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana