Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

ANEHENSIS*

NOVA DIOECESIS CONDITUR IN TOGO, ANEHENSIS APPELLANDA

 

Diligentem sane curam continenter adhibemus ut Domini salutaria beneficia et praecepta omnia loca contingant et quam efficacissime gentes. Idcirco Nos cuncta disponere properamus ut hoc facilius commodiusque eveniat. De consilio igitur Congregationis pro Gentium Evangelizatione, auditoque voto Venerabilis Fratris Andrea Dupuy, Archiepiscopi titulo Saelesiensis atque in Togo Apostolici Nuntii, haec statuimus et decernimus. Novam dioecesim condimus Anehensem appellandam, quae territorium districtuum civilium populari sermone « Lacs », « Vo », « Yoto » et « Afagnan » complectetur, a dioecesi Lomensi distractum. Novam dioecesim Metropolitanae Ecclesiae Lomensi suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus. Cathedram episcopalem in templo Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, in urbe sito quod « Aného » vocant, locamus. Cetera vero secundum leges canonicas temperentur. Haec omnia ad expedienda Venerabilem Fratrem Andream Dupuy, quem supra memoravimus, legamus, facta videlicet facultate quempiam alium virum in ecclesiastica dignitae constitutum subdelegandi. Re tandem ad exitum perducta, documenta apparentur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione diligenter mittantur, contrariis rebus minime officientibus quibuslibet.

Datum Romae, apud S. Petrum, die primo mensis Iulii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo quarto, Pontificatus Nostri sexto decimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Angelus Lanzoni, Protonot. Apost. 
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXVI (1994), n. 12, pp. 929-930

 

© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana