Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

VIGILANTIS - SANCTI CAROLI ZULIENSIS*

IN VENETIOLA NOVA CONDITUR DIOECESIS
VIGILANTIS - SANCTI CAROLI ZULIENSIS

 

Sacrorum Antistites Conferentiae episcopalis Venetiolae maiori Christifidelium bono studentes consulere, unanimo consensu ab hac Apostolica Sede petiverunt ut quibusdam seiunctis territoriis ab archidioecesibus Emeritensi in Venezuela et Maracaibensi necnon a dioecesi Cabimensi, nova dioecesis conderetur ad australem ripam Maracaibi Lacus, quo aptius ibidem provideretur praecipuis et haud parvis pastoralibus necessitatibus. Nos vero, favente eidem rei Venerabili Fratre Oriano Quilici, Archiepiscopo titulo Tablensi, in memorata Natione Nuntio Apostolico, de consilio Congregationis pro Episcopis enixis precibus libenter obsecundandum esse putavimus. Summa igitur Nostra potestate, sequentia decernimus: separamus singulatim: ab archidioecesi Emeritensi in Venezuela integrum territorium municipiorum nuncupatorum Alberto Adriani, Obispo Ramos de Lora, Caracciolo Parra y Olmedo, Tulio Febres Cordero, Justo Briceño, Julio César Salas; ab archidioecesi Maracaibensi municipium Colón a Cabimensique municipium Sucre ex quibus novam constituimus dioecesim Vigilantis-Sancti Caroli Zuliensis appellandam, quae iisdem limitabitur finibus, quibus praedicta municipia simul sumpta, prout in civili lege exstant, nunc terminantur. Sic conditae Ecclesiae sedem in urbe El Vigía ponimus, ibique situm templum, Deo in honorem Beatae Mariae Virginis « Nuestra Señora del Perpetuo Socorro » dicatum, ad gradum et dignitatem ecclesiae Cathedralis evehimus cuique propria insignia, privilegia et honores tribuimus simulque decoramus titulo ecclesiae Concathedralis, propriis factis honoribus et privilegiis, templum paroeciale Deo in honorem Sancti Caroli Borromeo dicatum, quod in urbe San Carlos del Zulia exstat. Praeterea dioecesim Vigilantis-Sancti Caroli Zuliensis suffraganeam efficimus metropolitanae Sedi Maracaibensi eiusque pro tempore Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi Maracaibensis subicimus iisdem iuribus, privilegiis, insignibus honoribusque ornatum atque oneribus officiisque adstrictum, quibus Praesules Ordinarii locorum fruuntur atque adstringuntur.

Mandamus insuper ut quam primum ibi Collegium Consultorum ad normam iuris constituatur qui Episcopo, consilio et opera, valido sint auxilio. Congruae quidem ac dignae sustentationi Praesulis novae dioecesis provideatur Curiae emolumentis, fidelium oblationibus ac portione bonorum, quae eidem obvenire debent e divisione ad normam canonis 122 C.I.C. facienda quaeque hactenus ad mensas episcopales archidioecesium Emeritensis in Venezuela et Maracaibensis necnon dioecesis Cabimensis pertinuerunt. In iis autem quae respiciunt ad Seminarii dioecesani aedificationem adque sacrorum alumnorum institutionem, serventur quidem praescripta iuris communis, habita praesertim ratione normarum ac regularum a Congregatione de Institutione Catholica statutarum; suoque tempore selecti Seminarii dioecesani alumni, philosophicis ac theologicis disciplinis imbuendi, necnon sacerdotes sua studia completuri, Romam mittantur. Quod vero attinet ad conditae dioecesis regimen, bonorum ecclesiasticorum administrationem, dioecesani Administratoris « sede vacante » electionem, fidelium iura et onera aliaque id genus, quae canones Codicis Iuris Canonici praescribunt ad amussim serventur. Simul ac dioecesis erectio ad effectum deducta fuerit, eo ipso sacerdotes illi adscripti censeantur Ecclesiae in cuius territorio ecclesiasticum officium detinent; ceteri autem clerici Seminariique alumni incardinati maneant vel incardinentur Ecclesiae in cuius territorio legitimum habent domicilium. Acta et documenta quae ad noviter constitutam dioecesim eiusque clericos, fideles et bona temporalia pertinent, a Curiis Emeritensi in Venezuela, Maracaibensi et Cabimensi ad Curiam Vigilantis-Sancti Caroli Zuliensis quam primum transmittantur. Quae statuimus, perducet ad exitum Venerabilis Frater Orianus Quilici, quem diximus, cuique tribuimus necessarias et opportunas facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecutionis de more remittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die septimo mensis Iulii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo quarto, Pontificatus Nostri sexto decimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

BERNARDINUS card. GANTIN
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Eugenius Sevi, Protonot. Apost. 
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXVI (1994), n. 12, pp. 932-933

 

© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana