Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

OBUASIENSIS*

 NOVA DIOECESIS CONDITUR IN GANA, OBUASIENSIS APPELLANDA

 

Apostolicum opus ab ipso Domino Nobis commissum summa diligentia explicare nitimur, ut eiusdem salutaria beneficia et praecepta omnia loca contingant cunctasque efficaciter gentes. Idcirco Nos res disponere properamus ut hoc facilius commodiusque eveniat. De consilio igitur Congregationis pro Gentium Evangelizatione, quorum interest audita sententia, haec statuimus et decernimus. Novam dioecesim condimus Obuasiensem appellandam, meridiana parte Sedis Kumasiensis distracta, ita ut territorium districtuum civilium vulgo « Adansi East, Adansi West, Amansie East, Amansie West et Bosomtwe-Kwanwoma » nova dioecesis posthac complectatur. Hanc dioecesim Metropolitanae Ecclesiae Litoris Capitis suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus. Episcopalem porro sedem in urbe ponimus, quae Obuasi appellatur, et ibidem templum Sancti Thomae ad statum Cathedralis Ecclesiae attollimus. Canonicorum autem capitulum et dioecesani consultores ad iuris normas eligantur. Cetera secundum leges canonicas temperentur. Haec omnia ad expedienda Venerabilem Fratrem Andream Dupuy, Archiepiscopum titulo Saelesiensem et in Gana Apostolicum Nuntium, legamus, facta videlicet facultate quempiam alium virum in ecclesiastica dignitate constitutum subdelegandi. Re tandem ad finem perducta, documenta apparentur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione diligenter mittantur, contrariis rebus minime obsistentibus quibuslibet.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die tertio mensis Martii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo quinto, Pontificatus Nostri septimo decimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Eugenius Sevi, Protonot. Apost. 
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXVII (1995), n. 8, pp. 676-677

 

© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana