Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

OSOGBOANA*

 IN  NIGERIA NOVA CONDITUR DIOECESIS OSOGBOANA

 

Ad aptius provehendum spirituale bonum et efficacius consulendum simul pastorali regimini Christifidelium Nigeriae commorantium intra fines Oyoënsis dioecesis, nuper est petitum ut, eadem divisa, nova constitueretur Ecclesia nomine Osogboana. Quapropter Venerabiles Fratres Nostri S.R.E. Cardinales atque Praesules Congregationi pro Gentium Evangelizatione praepositi, re mature perpensa auditisque eorum, quorum interest, votis, admotam postulationem censuerunt esse accipiendam. Nos igitur, pro summo, quo fungimur, munere de omnibus Ecclesiis particularibus solliciti, talem sententiam ratam habemus atque Nostra Apostolica potestate sequentia decernimus. Ab Oyoënsi dioecesi distrahimus territorium regionis civilis « Osun » nuncupatae, exceptis districtibus civilibus « Aiyedade, Aiyedire, Irewole, Iwo et Ola-Oluwa »; ex eoque novam condimus dioecesim Osogboanam appellandam, quam metropolitanae Ecclesiae Ibadanensi suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus. Praeterea Episcopi sedem ponimus in urbe « Osogbo » atque templum ibidem exstans, Deo in honorem sancti Benedicti dicatum, ad dignitatem cathedralis ecclesiae evehimus; cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus ad effectum adducet Venerabilis Frater Carolus Maria Viganò, Archiepiscopus titulo Ulpianensis atque in Nigeria Apostolicus Pronuntius, qui, re acta, curabit documenta conficienda sincerisque exemplis ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione cito mittenda. Hanc denique Apostolicam Nostram Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die tertio mensis Martii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo quinto, Pontificatus Nostri septimo decimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Eugenius Sevi, Protonot. Apost. 
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXVII (1995), n. 7, pp. 605-606

 

© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana