Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

TRICHURIENSIS*

 NOVA PROVINCIA ECCLESIASTICA TRICHURIENSIS CONSTITUITUR,
CUIUS METROPOLITANA SEDES ERIT ECCLESIA EIUSDEM NOMINIS

 


Ad augendum spirituale bonum Christifidelium Ecclesiae Syro-Malabarensis haec Apostolica Sedes anno millesimo octingentesimo octogesimo septimo constituit Exarchiam Apostolicam Trichuriensem, quae deinceps, anno videlicet millesimo nongentesimo vicesimo tertio, gradum Eparchiae est consecuta. Anno autem millesimo nongentesimo septuagesimo quarto, quadam parte seiuncta ab eadem Eparchia, nova Eparchia Palghatensis est condita atque quattuor post annos, Eparchia Trichuriensi denuo divisa, alia Eparchia Irinialakudensis constituta est. Quo aptius ergo Eparchiae, quas diximus, artioribus vinculis coalescant itemque consociata et efficaci actione pastorali operentur, opportunum est visum eas in novam ecclesiasticam Provinciam erigere. Nos igitur, pro gravissimo, quo fungimur munere de totius Dominici gregis salute solliciti, audito Venerabili Fratre Nostro Achille S.R.E. Cardinali Silvestrini, Praefecto Congregationis pro Ecclesiis Orientalibus, summa Nostra potestate Provinciam ecclesiasticam Trichuriensem constituimus, cuius Ecclesia princeps erit Eparchia hucusque Trichuriensis, quam ad gradum et dignitatem Metropolitanae Sedis evehimus, omnibus tributis iuribus, officiis ac privilegiis huiusmodi Sedium propriis, assignantes eidem uti suffraganeas Eparchias Palghatensem et Irinialakudensem. Quae vero iussimus ad effectum adducantur secundum normas Codicis Canonum Ecclesiarum Orientalium. Insuper de hoc absoluto negotio sueta documenta exarentur et ad memoratam Congregationem mittantur. Hanc denique Apostolicam Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis rebus nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die duodevicesimo mensis Maii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo quinto, Pontificatus Nostri septimo decimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

ACHILLES card. SILVESTRINI
Congr. pro Eccl. Orient. Praef.

 

Eugenius Sevi, Protonot. Apost. 
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXVII (1995), n. 11, pp. 984-985

 

© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana