Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

DASSANA-ZUMENSIS*

 IN BENINO NOVA CONDITUR DIOECESIS DASSANA-ZUMENSIS

 

Ad aptius fovendum spirituale bonum et efficacius consulendum simul pastorali regimini Christifidelium in Benino commorantium, antea est petitum ut ibidem nova Ecclesia constitueretur. Quapropter Venerabiles Fratres Nostri S.R.E. Cardinales atque Praesules Congregationi pro Gentium Evangelizatione praepositi, omnibus mature perpensis auditoque pariter faventi voto Venerabilis Fratris Andreae Dupuy, Archiepiscopi titulo Saelesiensis et in eadem Natione Apostolici Nuntii, enixae postulationi concedendum esse putaverunt. Nos igitur, pro summo, quo fungimur, munere de omnibus Ecclesiis particularibus solliciti, talem sententiam ratam habemus atque summa Nostra potestate sequentia decernimus. A dioecesi Abomeiensi distrahimus territorium districtuum civilium patrio sermone nuncupatorum Dassa-Zoumé, Bante, Savalou, Savé, Glazoue et Ouesse; ex eoque novam condimus dioecesim Dassanam-Zumensem appellandam, quam metropolitanae Ecclesiae Cotonuensi suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus. Praeterea iubemus Episcopi sedem poni in urbe « Dassa-Zoumé » atque templum ibidem exstans, Deo in honorem «Notre Dame de Fourvière» dicatum, ad dignitatem cathedralis ecclesiae evehimus; cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus ad effectum adducet memoratus Venerabilis Frater Andreas Dupuy, qui, re acta, curabit documenta conficienda sincerisque exemplis ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione cito mittenda. Hanc denique Apostolicam Nostram Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse foreque volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die decimo mensis Iunii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo quinto, Pontificatus Nostri septimo decimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Angelus Lanzoni, Protonot. Apost. 
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXVII (1995), n. 12, pp. 1078-1079

 

© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana