Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

GUVAHATINA*

 PROVINCIA ECCLESIASTICA GUVAHATINA IN INDIA CONDITUR

 

Indorum ecclesiales communitates vigere iam laetantes cernimus atque ut eae usque volumus floreant et Christi salutem omnibus exhibeant. Nunc autem Guvahatina dicio ob oculos versatur, ad cuius salubriorem prosperitatem ecclesiastica instituta aptare properamus. De consilio igitur Congregationis pro Gentium Evangelizatione, Venerabili Fratre Georgio Zur, Archiepiscopo titulo Sestensi atque in India Apostolico Pronuntio, consentiente, Apostolica Nostra usi potestate, novam Provinciam Ecclesiasticam condimus Guvahatinam appellandam, distractis dioecesibus Guvahatina, Dibrugarhensi, Diphuensi et Tezpurensi a metropolitana Sede Shillogensi, et ea posthac ad Archidioecesim Metropolitanam evehetur, cui nectentur dioeceses Dibrugarhensis, Diphuensis et Tezpurensis, veluti suffraganeae Sedes. Renuntiamus exinde Venerabilem Fratrem Thomam Menamparampil, hactenus Episcopum Guvahatinum Archiepiscopum Metropolitam, cunctis additis iuribus congruentibus ad sacrorum canonum praescripta. Ad haec omnia exsolvenda Venerabilem Fratrem Georgium Zur deputamus, quem supra memoravimus, facta videlicet facultate quempiam virum in ecclesiastica dignitate constitutum subdelegandi. Re tandem ad exitum perducta, documenta conficiantur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione mittantur, contrariis rebus minime officientibus quibuslibet.

Datum Romae, apud S. Petrum, die decimo mensis Iulii anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo quinto, Pontificatus Nostri septimo decimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Angelus Lanzoni, Protonot. Apost. 
Franciscus Cascone, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXVII (1995), n. 12, pp. 1081-1082

 

© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana