Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

KERICHOËNSIS*

IN KENIA NOVA CONDITUR DIOECESIS KERICHOËNSIS

 

Cum ad aeternam provehendam salutem gregis Dominici in Kenia eiusque regimini facilius et efficacius consulendum nuper esset petitum ut, divisa Nakurensi dioecesi, nova ibidem circumscriptio ecclesiastica constitueretur, Venerabiles Fratres Nostri S.R.E. Cardinales atque Praesules, qui Congregationi pro Gentium, Evangelizatione sunt praepositi, omnibus mature perpensis habitoque pariter faventi voto Venerabilis Fratris Clementis Faccani, Archiepiscopi titulo Serrensis in Proconsulari et in eadem Natione Pronuntii Apostolici, admotam postulationem censuerunt esse accipiendam. Nos igitur, Qui gravissimo fungimur munere supremi Pastoris universae catholicae Ecclesiae, talem sententiam ratam habentes, summa Nostra potestate haec decernimus. A Nakurensi dioecesi separamus territorium regionis civilis, quae patrio sermone nuncupatur « Kericho »; ex eoque novam constituimus dioecesim Kerichoënsem, quam metropolitanae Ecclesiae Nairobiensi suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus, cuius limites iidem erunt ac illi memoratae civilis regionis. Praeterea iubemus Episcopi sedem poni in urbe « Kericho » atque templum Sacri Cordis Iesu ibidem exstans ad dignitatem cathedralis ecclesiae evehimus; cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus perducet ad exitum Venerabilis Frater Clemens Faccani, quem diximus, quique, re acta, curabit documenta exaranda sincerisque exemplis ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione cito mittenda. Hanc denique Apostolicam Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die sexto mensis Decembris, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo quinto, Pontificatus Nostri duodevicesimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXVIII (1996), n. 4, pp. 346-347

 

© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana