Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

AGARTALANA*

IN INDIA NOVA CONDITUR DIOECESIS AGARTALANA

 

Venerabiles Fratres Nostri S.R.E. Cardinales atque Praesules Congregationi pro Gentium Evangelizatione praepositi, re mature perpensa auditisque eorum, quorum interest, votis, nuper censuerunt accipiendam esse postulationem, qua antea petitum est ut in India, dioecesi Silcharina divisa, nova constitueretur Ecclesia Agartalana appellanda, quo aptius provideretur spirituali saluti atque regimini Christifidelium ibidem degentium. Nos igitur uti Successores beati Petri de universo Dominico grege solliciti, talem sententiam ratam habentes, summa Apostolica potestate sequentia decernimus. A Silcharina dioecesi distrahimus territorium regionis civilis « Tripura » nuncupati; ex eoque novam condimus dioecesim Agartalanam, quam metropolitanae Ecclesiae Shillongensi suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus. Praeterea Episcopi sedem ponimus in urbe «Agartala» atque ibidem exstans templum, Deo in honorem Sanctae Mariae, Reginae Pacis, dicatum, cathedralem pro tempore iubemus haberi. Cetera autem secundum canonicas leges temperentur. Haec omnia ad effectum adducet Venerabilis Frater Georgius Zur, Archiepiscopus titulo Sestensis et in memorata Natione Apostolicus Pronuntius, qui, re acta, curabit documenta exaranda ac sinceris exemplis ad memoratam Congregationem cito mittenda. Hanc denique Nostram Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse foreque volumus, contrariis quibuslibet rebus haudquaquam obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die undecimo mensis Ianuarii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo sexto, Pontificatus Nostri duodevicesimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXVIII (1996), n. 6, p. 531-532

 

© Copyright 1996 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana